Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
< >
page |< < of 75 > >|
1ſupra dictum eſt centrum corporis ſolis ſemper, et continue
diſcurrit
ſub ecliptica octauæ ſphæræ: hæc autem ſæpe immo
frequenter
eſt extra eclipticas nonæ, & decimæ, quæ ſemper
ſunt
ſimul ex continenti, ipſa erit extra capitibus arietis, & li
bræ
primi mobilis: quare ſequitur illud, quod dictum eſt.
ſi­
milis
de uariatione ſolſtitiorum eſt ratio, uidelicet quod pro­
pter
uariationem continuam ſectionis eclipticæ octauæ cum
æquinoctionali
reſpectu arietis, & libræ primi mobilis, ſub
qua
ecliptica octaua continue mouetur ſol, non ſemper ſole
exiſtente
in capite cancri, uel capricorni primi mobilis; neceſ
ſe
eſt ſolſtitium accedere.
cum enim ut plurimum ſuperficies
eclipticæ
octauæ ſphæræ ſit extra ſuperficiem eclipticæ primi
mobilis
, & ſolſtitia ſint in punctis eclipticæ octauæ ſphæræ me­
diis
inter duas ſectiones eclipticæ octauæ ſphæræ cum æquino
ctionali
primi mobilis continue uarientur, neceſſe eſt, ut pun­
cta
eclipticæ octauæ ſphæræ ſolſtitialia, quæ ſunt puncta media
inter
ipſas ſectiones ſimiliter continue uarientur; & conſequen­
ter
ſolſtitia non ſint ſemper in capite cancri, & capricorni pri
mi
mobilis, ſed in punctis, eclipticæ octauæ ſphæræ mediis in­
ter
ſectiones ipſas eclipticæ octauæ cum æquinoctionali: quia
talia
puncta ſunt puncta maxime diſtantia ab æquinoctionali
inter
omnia puncta eclipticæ octauæ ſphæræ: ex quibus con­
cluditur
non eſſe neceſſarium ſole exiſtente in capite arietis,
uel
libræ primi mobilis ipſum nullam habere declinationem:
ab
æquinoctionali ſimiliter ſequitur, non eſſe neceſſarium ſo­
le
exiſtente in capite cancri, uel capricorni primi mobilis, ip­
ſum
habere declinationem maximam ab æquinoctiali.
ſtat enim
ſolem
eſſe in circulo magno per polos eclipticæ primi mobilis,
& caput arietis, & libræ eiuſdem tranſeunte, & tam ipſum eſſe
extra
æquinoctialem: ſimiliter ſtat ſolem eſſe in circulo ma­
gno
per polos eclipticæ primi mobilis, & caput cancri, & ca­
pricorni
eiuſdem tranſeunte, & tamen tunc non habere decli­
nationem
maximam ab æquinoctionali, ſed ante eam habuiſ­
ſe
, uel poſtea eam habituram eſſe.
ſequitur etiam circulos
tropicos
continuos reſpectu æquinoctionali uariari, nunc ei

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index