Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 75 > >|
1in tractatu meo de ſphera, ſemper ſecat ei cælum in duo me­
dia, & medietas cæli ſemper eſt ſupra orizontem eius, &
medietas infra.
cum autem in omni medietate corporis ſphe
rici contineantur duæ quartæ: duæ quartæ cæli ſemper e­
runt ſupra orizontem eius, & duæ infra.
quæ autem ſunt
ſupra orizontem, dicuntur quartæ diurnæ; & quæ ſunt ſub
orizonte, dicuntur quartæ nocturnæ.
harum autem qua­
tuor quartarum cæli duæ ſunt, in quibus fit fluxus, ſeu cre­
mentum aquæ maris; & duæ, in quibus fit refluxus, ſeu de­
crementum aquæ maris.
quartæ, in quibus fit fluxus, ſeu
crementum, ſunt quarta, quæ eſt ab ortu ad meridiem ſupra
orizontem; quæ eſt quarta acceſſionis diurnæ, ſeu crementi
diurni: & quarta ei oppoſita, quæ eſt ab occaſu ad medium
noctis ſub orizonte: quæ eſt quarta acceſſionis nocturnæ.
quartæ autem, in quibus fit refluxus, ſeu decrementum;
ſunt quarta, quæ eſt à meridie ad occaſum ſupra orizontem;
quæ eſt quarta acceſſionis diurnæ: & quarta ei oppoſita,
quæ eſt à medio noctis ad ortum ſub orizonte; quæ eſt quar
ta receſſionis nocturnæ.
Sciendum eſt etiam ſecundo, quòd octo ſunt puncta in cælo
pro fluxu, & refluxu, ſeu cremento, & decremento aquæ
maris: quorum quatuor ſunt fortia, & quatuor debilia.
de­
bilium duo ſunt debilia pro fluxu, ſeu cremento, & duo pro
refluxu, ſeu decremento: debilia pro fluxu, ſeu cremento,
ſunt punctum orientis, & punctum occidentis, quæ ſunt
principia duarum quartarum fluxus.
debilia pro refluxu,
ſeu decremento, ſunt punctum meridiei, & punctum me­
diæ noctis, quæ ſunt principia duarum quartarum refluxus.
& iſta quatuor puncta diſtant adinuicem per quartam cæli.
fortium duo ſunt fortia pro fluxu, ſeu cremento, & duo pro
refluxu, ſeu decremento.
fortia pro fluxu, ſeu cremento,
ſunt punctum medium inter orientem, & meridiem in quar
ta diurna fluxus, diſtans ab oriente per 45 gradus (& à me­
ridie ſimiliter: & punctum medium inter occidentem, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index