Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Nemo vnquam hujus rei periculum fecit in 4. inſtantibus,
ſed
tantùm in 4. temporibus ſenſibilibus, nempe inſtantia ſub ſenſum non
cadunt
; at ſupponuntur hoc loco 4.inſtantia.
iuxta ſingularem illam tem­
poris
hypotheſim ; equidem ſi tempus AE ex quatuor partibus temporis
ſenſibilibus
componas ſecundùm communem, aut etiam Galileanam tem­
poris
hypotheſim, & dividas AE in 8. tempora æqualia; in progreſſione
Galilei
, tempore AE, idem ſpatium decurritur; at verò in mea decurritur
ſpatium
, quod complectitur 18.triangula æqualia ABV; igitur ſpatium in
mea
decurſum majus erit Galileano, vna octava; & ſi adhuc tempora bi­
fariam
dividas, majus erit vna decima ſexta; atque ita deinceps decre­
ſcent
exceſſus iuxta hanc ſeriem 1/4. &c.
igitur. ſi vel in­
ſtantia
infinita ſunt, vel partes infinitæ, differentia ſpatiorum in mea
progreſſione
& Galileana decreſcit in infinitum; ac proinde Illa ſpatia
æqualia
cenſenda ſunt, quorum vnum aliud ſuperat, exceſſu, minore quo­
libet
aſſignabili: Hæc ſi non nemo paulò attentiùs conſideraſſet, meam
progreſſionem
tam citò vt falſam & experimentis omnino repugnantem
minimè
rejeciſſet, nec adeò dubitaſſet de vera hujus accelerationis cauſa,
quæ
in eo poſita eſt, quod prioribus gradibus impetus novi gradus conti­
nuè
accedant, idque ſi quodlibet tempus ex infinitis conſter, vel etiam ex
finitis
, ſed innumerabilibus, in triangulo; ſi verò ex paucis finitis, in
rectangulis
, iuxta figuram AEF diſpoſitis; nec alia ſuper hoc, meo judi­
cio
, difficultas reſtat; vnde concludo, meam progreſſionem alteri præfe­
rendam
eſſe, quia ſcilicet vtrique hypotheſi facit ſatis; quanquam ad vſum.
Galileana omnino adhibenda eſt, cùm in eam mea reſolvatur, vt verò ad
cauſam
phyſicam accelerationis res reducatur pro vtraque hypotheſi, mea
certè
non modò præferenda eſt, verùm etiam neceſſariò tenenda; ſed tam
multa
de hac re ſcripſimus, vt de his plura ſcribere operæ pretium non ſit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index