Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Nodus iſte nullo negotio ſolvitur; ſi enim Sol ſemper eſſet in
mediocri
diſtantia, haud dubiè coniunctio ſemper fieret in Apogæo, &
oppoſitio
in Perigæo ; ſi autem Sol ſemper eſſet in Perigæo, oppoſitio fie­
ret
vltra Perigæum, citrà verò ſi Sol ſemper eſſet in Apogæo ; nempe Sol
circa
ſuum Apogæum verſans, maiores orbes decurrit, igitur tardiùs
abſolvit
; Quid mirum igitur, ſi Mars citiùs illum aſſequatur?
cùm ta­
men
Sol Perigæus paulò minores circulos deſcribat, citiùs igitur illos ab­
ſoluit
, Mais igitur tardiùs illum aſſequitur: At cùm Sol ſemper recurrat
ab
Apogæo ad Perigæum per mediocrem diſtantiam, & viciſſim, iuſta fit
compenſatio
breviorum & maiorum orbium, & pro diverſa coniuga­
tione
vtriuſque Apogæi & Perigæi, eſt enim diverſa vtrinque revolutio­
num
periodus modò præit Coniunctio Apogæum, modò ſubſequitur,
v
. g. ſi Sol circa Apogæum verſetur cum tardiùs orbes ſuos, vtpote ma­
iores
decurrat, citiùs illum Mars aſſequitur; ac proinde coniunctio præit
Apogæum
; ſi verò circa Perigæum, citiùs ſuos orbes conficit, ac pro­
inde
tardiùs illum Mars aſſequitur, ac proinde ſequitur poſt Apogæum
coniunctio
.
Hæc niſi facilia ſint & ex ſimpliciſſimis principiis deducta,
quid
ſimplex ſit & facile, nequit intelligi.
Suppono hoc loco Solem in
Apogæo
poſitum, maiorem orbem deſcribere, ſcilicet diurnum, mi­
nimum
verò in Perigæo, licèt ſecus aliquando accidat, de quo infra;
Sed
ad rem hanc ſufficit, Solem aliquando maiores, aliquando mino­
res
, aliàs mediocres orbes per annum decurrere; exempli autem gra­
tia
, ſuppono, maiores eſſe in Apogæo, minores in Perigæo, medio­
cres
in mediocri diſtantia.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index