Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 248 > >|
1nendum ſit, eo dumtaxat fine hoc à me fiet, ad vberiorem explicationis
lucem extorquendam.
Eminentiſſimus Princeps, eo animo te invitavit,
vt cùm de te multa à nobis inaudiiſſet, de rebus Philoſophicis diſſerentem
audiret; & non modico huiuſce rei deſiderio teneri ſe, nobis ſemel atque
iterum ſignificavit.
Antim. Quid tandem à me expromi queat, quod Eminentiſſimi auri­
bus dignum ſit, profectò non liquet; quicquid enim, etiam cum aliquo
mentis niſu excogito, nugas inter & quiſquilias mihi ſemper huc vſque
reponendum eſſe viſum eſt, quaſi verò mea pluris faciam, quàm me?
Auguſtin. Dic, vt voles, illud ſaltem conſtat, quidquid vel ex tuis lu­
cubrationibus, vel ex tuo diſſerentis ore accepi, mihi ſummoperè pla­
cuiſſe: vnum tamen eſt, ne quid diſſimulem, quod in te aliqui deſide­
raſſent, ne ſcilicet tanto adversùs Copernicanam hypotheſim odio flagra­
res, in quo nonnullis paululùm excedere mihi viſus es; poteras haud du­
biè oppoſitam ſequi, quam & ego demiſſa fronte oſculor, cum iis præſer­
tim, qui Eccleſiaſticam vitam amplexi, Pontificiis ſtare debent decretis,
quibus in Galileum eiuſdem ſententiæ egregium & nunquam ſatis lauda­
tum propugnatorem animadverſum eſt; ſed non erat, quod tam alienum
animum oſtentares.
Antim. Vix me teneo, Auguſtine, dum hæc à te audio, præter omnem
expectationem meam: odium vocas contrarium ſenſum, abſque vllo im­
moderato affectu, in iis præſertim, in quibus opinari, cuique liberum
eſt.
Nullo, crede mihi, odio, nullo contentionis ſtudio ducor; ſed cùm
quædam in hypotheſi Copernicana diſpliceant, quæ in oppoſita nullum
mihi negotium faceſſunt, facere non potui, quia hanc illi anteponerem;
nunquam tamen inficias iturus, præclarum inventum eſſe; Copernicum
Aſtronomorum ſui temporis principem jure cenſeri, eumque Galileum
fuiſſe, qui nulli, quod ſciam, impar ingenio æſtimandus ſit, quique eo no­
mine vel maximam gloriam ſibi comparavit, quod argumenta, quibus
præfata hypotheſis impugnabatur, ita diluerit, vt maximo inde plauſu re­
lato, iiſdem illam potiùs confirmaſſe videatur, cùm vero certum ſit, nec
ipſe Galileus hoc inficietur, nullam demonſtrationem hucuſque excogi­
tatam fuiſſe, qua hypotheſis Copernicana probetur, ab antiqua illa, quæ
terram in mundi centro immobilem adſtruit, diſcedendum eſſe non puta­
vi; præſertim cùm hæc novis argumentis, ſi non demonſtrari, plurimùm
ſaltem confirmari poſſit, quibus, vt liberè dicam, quod ſentio, mihi valdè
perſuaſum eſt, hanc multis nominibus alteri eſſe anteponendam.
Auguſtin. Doctiſſimis illis, tui certè amantibus, & quos ſingulari etiam
cultu perſequeris, haud modicum riſum moveres, ſi hæc fortè à te audi­
rent, nec vllum mihi dubium eſt, quin per jocum, vel ironiam hæc à te
dici putarent, vtpote qui apprimè ſcias, Copernicanam hypotheſim iis
rationum momentis inſtructam eſſe, quæ vt demonſtrationem Geometri­
cam minimè adæquant, quod certè vltrò damus, ita proximè ad eam acce­
dunt, atque adeò communi Doctorum omnium conſenſu longè aliâ pro­
babiliorem jure cenſeri.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index