Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 248 > >|
1ad Occaſum inferiores ſphæræ tanta velocitate ferri dicuntur, vt ſtella
fixa ſub Æquatore, vnico temporis minuto leucarum miriadas conficiat,
quod certè non fidem modo, verùm etiam cogitationem ipſam ſuperat.
Hunc porrò motum ablegamus, & ſimplici ac diurna telluris globi circa
ſuum centrum turbinatione, ſeu revolutione præfatum motum ſup­
plemus.
Antim. Ab hoc vltimo incipio; quia nonnulli multam vim in eo fa­
ciunt; cum tamen me parum, aut nihil proſus afficiat; nempe diverſas
motuum velocitates per comparationem quamdam optimè intelligimus;
Sit enim quodlibet terræ punctum in æquatore, ſuppoſita veſtra hypo­
theſi, illud, vt probè noſti, in turbinatione præfati globi, præſcindendo
a motu centri, ita movetur, aſſumpto ſcilicet, quodam medio motu, vt vo­
cant, vt ſingulis horis 900. circiter miliaria Italica conficiat, 15.verò ſin­
gulis minutis primis, vno denique ſecundo minuto, 250. paſſus geome­
tricos, hoc eſt 1250. pedes; vt autem comparationem inſtituam, conſide­
ro motum glandis plumbeæ ex maiore catapulta exploſæ, quæ vno ſecun­
do minuto 1000. pedes circiter conficit; vnde vides punctum illud paulò
dumtaxat velociùs moveri.
Auguſtin. Suſtine tantiſper; neſcio quid intelligas per illum medium
motum.
Antim. Intelligo motum æquabilem, ita vt ſingulis horis punctum
illud æquale ſpatium decurrere cenſeatur, cùm tamen ſecus ac­
cidat.
Auguſtin. Non capio, exiſtimo enim rem ita eſſè, & æqualibus tempo­
ribus, æqualia ſpatia decurri.
Antim. Ita ſanè nobis apparet, id tamen haud dubiè per errorem;
nempe punctum illud motu quodam mixto movetur, ex motibus orbis
& centri, ſic enim vocare ſoles; Vnde fit, vt pro diverſo ad ſolem aſpectu,
modò tardiùs, modò velociùs moveatur; quia motus orbis ab hora ſexta
veſpertina ad ſextam oppoſitam matutinam additur motui centri, ab hac
verò ad illam detrahitur; ac proinde punctum illud in meridie collocatum
tardiſſimè in aſpectu oppoſito, ſcilicet, mediænoctis, velociſſimè movetur
quod vt ad rudiores calculos reducam, ſuppono, exempligratia, diametrum
magni orbis, quem Sol ſecundùm meam, & terra ſecundùm veſtram hypo­
theſim decurrit, continere diametros terræ 2000. hoc poſito, motu centri,
vno ſecundo minuto, decurruntur pedes circiter 6942. & motu orbis pe­
des 1250. adde vnum alteri, venient pedes 8192.hoc eſt ſpatium, quod di­
ctum punctum decurritin media nocte, tempore vnius ſecundi minuti
detrahe verò, erunt pedes 5692. hoc eſt, ſpatium, quod eodem tempore,
decurrit in meridie; Vides inæqualitatem.
Semoto igitur illo inæquali
motu, ex motibus orbis & centri reſultante, æqualem tantummodò conſi­
dero motum orbis, quo punctum terreſtris globi in Æquatore, ſingulis mi­
nutis ſecundis, pedes circiter 1250.decurrit.
Auguſtin. Quid tum? Non video, quid tibi velis, ad infirmandum
illud argumentum, quod ab incredibili velocitate motus raptus, ſeu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index