His in lance inspectis, ad naturalia mobilia revertentes, universaliter hoc proponere possumus: nempe, gravius non posse attolli a minus </s>
<s id="id.1.1.6.03.02">Quo supposito, facile est intellectu, cur solida quae leviora sunt ac aqua non demergantur </s>
<s id="id.1.1.6.03.03">Nam si, verbigratia, in aquam demittamus trabem, tunc, si trabes demergenda est, necessarium est ut aqua exeat ex loco in quam intrat trabes, et sursum attollatur, hoc est dimoveatur a centro </s>
<s id="id.1.1.6.03.04">Si igitur aqua, quae attollenda est, gravior erit ipsa trabe, tunc profecto non poterit a trabe attolli: sed si trabes demergitur tota, tunc necesse est ut ex loco, in quem intrat trabes, removeatur tanta aqua quanta
<lb ed="Favaro" n="20"/>
est moles ipsiusmet trabis: sed tanta aqua in mole, quanta est moles trabis, gravior est ipsa trabe (ponitur enim trabes aqua levior): non ergo possibile erit, trabem demergi </s>
<s id="id.1.1.6.03.05">Hoc autem ei correspondet quod in lance dictum est, nempe minus pondus non posse maius </s>
<s id="id.1.1.6.03.06">Quod si trabes aeque gravis esset ac aqua, hoc est si aqua, quae a trabe demergenda attollitur, non fuerit gravior sed aeque gravis ac trabes, trabes tunc profecto tota demergetur, cum resistentiam aquae attollendae non habeat; non tamen adhuc, tota sub aqua existens, magis sursum quam deorsum feretur: et hoc proportione respondet ei quod in lance dictum est de ponderibus aequalibus,