Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
< >
page |< < of 252 > >|
1
Potentiæ vectis cauſa.] Vectis definitus eſt à Budæo bacu­

lus
validus per mediam machinam traiectus, quo manuducto
machina
, dum verſatur, funem ductarium aduoluit.
Hæc definitio
nimium anguſta eſt, neque huic loco conuenit, neque ſatis rei ipſi.
vectis
enim
per ſe machina eſt.
Eſt igitur vectis palus oblongior vno ſuorum
extremorum
acutus, altero obtuſus ex ligno vel ferro inflexibi­
lis
ad commouen­
27[Figure 27]
da onera factus,
vt
eſt A B. pars
obtuſa
caput: pars acuta lingula vocatur.
Hoc vtendi modus duplex
eſt
.
Primus cum lingula ſubditur oneri commouendo, & vecti ipſi
quam
proxime lingulæ ſubditur corpuſculum firmum, quod Græcis
u(pomo/xlion, Vitruuio preßio dicitur. Huius figura eſt ferè quæ­
uis
obuia: expeditior tamen eſt, ſi ſit priſmation, cuius aduerſa duo
plana
æqualia ſimilia, parallela, ſint trian­
28[Figure 28]
gula, vteſt A D B C E F. Huius enim
priſmatis
lateri vni tanquam centro, ſi
vectis
innitentis caput deprimatur, neceſſe
erit
ilico lingulam, & conſequenter lin­
guæ
innixum onus attolli, & ideo com­
moueri
.
Atque hic eſt primus modus vtendi vecte frequentißimus:
ſed
& eſt alter non multò infrequentior, cum lingula oneri, vt an­
, ſubdita nullo ſubdito præter ſolum immobile vecti ipſi hypo­
mochlio
, vectis caput attollitur.
Hoc enim ſurſum lato omnes etiam
vectis
partes attolli neceſſe eſt præter extremum lingulæ fixum, quod
centri
immobilis rationem ſumit, & terræ vel alij corpori immobili
tanquam
hypomochlio innititur.
Proinde etiam onus ad partis ve­
ctis
cui impoſitum eſt, motionem mouebitur, & tunc non ſolum ele­
uatur
: ſed & ſi opus eſt, fiatque vectis perpendicularis ſolo, ſecundum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index