Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 252 > >|
1infinitè ſuperante: quantò hæc mundi
machina omnium hominum etiam Ar­
chimedeorum machinas ſuperat, atque
antecellit.
Hic autem quis poteſt eſſe
alius, præterquam is, quem Deum om­
nes appellamus.
Sed & ex eo fit perquam
credibile, ad huius magnæ molis archi­
tecturam architectum ſuum nihil eguïſſe
ferramentis, vecte, cuneis, trochleis, axe
in peritrochio, molitione, conatu, quæ
impius iſte Velleius ex Epicuri ſenten­
tia apud Ciceronem diſputans ſtultè re­
quirebat.
In quo enim immenſus ille au­
thor, factorque hominis, in proprij
operis fabrica homini ipſi præpolleret,
ſi machinis, & inſtrumentis, materia, &
molimine, vt homo, indigeret?
quan­
quam poſt ſemel à ſe mundum ex nihilo
creatum, ille liberrimum ſemper, & po­
tentiſſimum agens, cum his adiunctis,
& ſine his quando, quotieſque vult, ni­
hilominus operatur.
Quæ ſi rectè & ve­
rè Deo, quantum fas eſt homini, dicta
ſunt: ecquid iam ſupereſt, Rex Chriſtia­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index