Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 524 > >|
1
Spatia rectilinea, quæ a corporibus e quiete demiſſis dato tem­
pore
ſub ipſo motus initio deſeribuntur, ubi a viribus quibuſcun­
que
urgentur, proportionalia ſunt ipſis viribus: Hoc utique con­
ſequitur
ex ratiociniis Mathematicis.
Erit igitur Vis centripeta
Lunæ
in Orbita ſua revolventis, ad Vim Gravitatis in ſuperficie
Terræ
, ut ſpatium quod tempore quam minimo deſcriberet Luna
deſcendendo
per Vim centripetam verſus Terram, ſi circulari om­
ni
motu privari fingeretur, ad ſpatium quod eodem tempore quam
minimo
deſcribit grave corpus in vicinia Terræ, per Vim gravita­
tis
ſuæ cadendo.
Horum ſpatiorum prius æquale eſt arcus a Luna
per
idem tempus deſcripti ſinui verſo, quippe qui Lunæ tranſla­
tionem
de Tangente, factam a Vi centripeta, metitur; atque adeo
computari
poteſt ex datis tum Lunæ tempore periodico tum di­
ſtantia
ejus a centro Terræ.
Spatium poſterius invenitur per Ex­
perimenta
Pendulorum, quemadmodum docuit Hugenius.Inito
itaque
calculo, ſpatium prius ad ſpatium pofterius, ſeu vis cen­
tripeta
Lunæ in Orbita ſua revolventis ad vim Gravitatis in ſu­
perficie
Terræ, erit ut quadratum ſemidiametri Terræ ad Orbitæ
ſemidiametri
quadratum.
Eandem habet rationem, per ea quæ
ſuperius
oſtenduntur, vis centripeta Lunæ in Orbita ſua revol­
ventis
ad vim Lunæ centripetam prope Terræ ſuperficiem.
Vis
itaque
centripeta prope Terræ ſuperficiem æqualis eſt vi Gravita­
tis
.
Non ergo diverſæ ſunt vires, ſed una atque eadem: ſi enim
diverſæ
eſſent, corpora viribus conjunctis duplo celerius in Ter­
ram
caderent quam ex vi ſola Gravitatis.
Conſtat igitur Vim
illam
centripetam, qua Luna perpetuo de Tangente vel trahitur
vel
impellitur & in Orbita retinetur, ipſam eſſe vim Gravitatis
terreſtris
ad Lunam uſque pertingentem.
Et rationi quidem con­
ſentaneum
eſt ut ad ingentes diſtantias illa ſeſe Virtus extendat,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index