1
At fortasse mirum videbitur inperitis, hominis posse naturam tantum numerum doctrinarum perdiscere et memoria continere.
cum autem animadverterint omnes disciplinas inter se coniunctionem
rerum et communicationem habere, fieri posse faciliter
credent; encyclios enim disciplina uti corpus unum ex his
membris est composita.
itaque qui a teneris aetatibus
eruditionibus variis instruuntur, omnibus litteris agnoscunt easdem notas communicationemque omnium disciplinarum, et ea re facilius omnia cognoscunt.
ideoque de veteribus architectis Pytheos, qui Prieni aedem Minervae
nobiliter est architectatus, ait in suis commentariis architectum omnibus artibus et doctrinis plus oportere posse
facere, quam qui singulas res suis industriis et exercitationibus ad summam claritatem perduxerunt.
id autem re non expeditur.
Non enim debet nec potest esse architectus grammaticus, uti fuerat Aristarchus, sed non agrammatus,
nec musicus ut Aristoxenus, sed non amusos, nec pictor
ut Apelles, sed graphidos non inperitus, nec plastes quemadmodum Myron seu Polyclitus, sed rationis plasticae
non ignarus, nec denuo medicus ut Hippocrates, sed non
aniatrologetus, nec in ceteris doctrinis singulariter excellens, sed in îs non inperitus.
non enim in tantis rerum
varietatibus elegantias singulares quisquam consequi potest, quod earum ratiocinationes cognoscere et percipere vix cadit in potestatem.
Nec tamen non tantum architecti non possunt in omnibus rebus habere summum effectum,
sed etiam ipsi, qui privatim proprietates tenent artium,
non efficiunt, ut habeant omnes summum laudis principatum.
ergo si in singulis doctrinis singuli artifices neque
omnes sed pauci aevo perpetuo nobilitatem vix sunt consecuti, quemadmodum potest architectus, qui pluribus artibus debet esse peritus, non id ipsum mirum et magnum
facere, ne quid ex his indigeat, sed etiam ut omnes artifices
superet, qui singulis doctrinis adsiduitatem cum industria summa praestiterunt?
Igitur in hac re Pytheos errasse videtur, quod non animadvertit ex duabus rebus singulas
artes esse compositas, ex opere et eius ratiocinatione, ex
his autem unum proprium esse eorum, qui singulis rebus
sunt exercitati, id est operis effectus, alterum commune
cum omnibus doctis, id est rationem, uti medicis et musicis
et de venarum rythmo et pedum [motus]; at si vulnus
mederi aut aegrum eripere de periculo oportuerit, non
accedet musicus, sed id opus proprium erit medici; item
in organo non medicus sed musicus modulabitur, ut aures suavem cantionibus recipiant iucunditatem.