1
et ut litteratus sit, peritus graphidos, eruditus geometria, historias
complures noverit, philosophos diligenter audierit, musicam scierit, medicinae non sit ignarus, responsa iurisconsultorum noverit, astrologiam caelique rationes cognitas habeat.
Quae cur ita sint, haec sunt causae.
litteras architectum
scire oportet, uti commentariis memoriam firmiorem efficere possit.
deinde graphidis scientiam habere, quo facilius
exemplaribus pictis quam velit operis speciem deformare
valeat.
geometria autem plura praesidia praestat architecturae; et primum ex euthygrammis circini tradit usum <regulaeque>, e quo maxime facilius aedificiorum in areis
expediuntur descriptiones normarumque et librationum
et linearum directiones.
item per opticen in aedificiis ab
certis regionibus caeli lumina recte ducuntur.