1
ctum ita mollescit, uti in omne genus formae faciliter fabricetur; et idem, cum molle et candens refrigeretur tinctum frigida, redurescit et restituitur in antiquam proprietatem.
Licet etiam considerare haec ita esse ex eo, quod aestate non solum in pestilentibus locis sed etiam
in salubribus omnia corpora calore fiant inbecilla, et per
hiemem etiam quae pestilentissimae sint regiones efficiantur salubres, ideo quod a refrigerationibus solidantur.
non minus etiam quae ab frigidis regionibus corpora traducuntur in calidas, non possunt durare sed dissolvuntur;
quae autem ex calidis locis sub septentrionum regiones
frigidas, non modo non laborant inmutatione loci valetudinibus sed etiam confirmantur.
Quare cavendum esse videtur in moenibus conlocandis ab îs regionibus, quae
caloribus flatus ad corpora hominum possunt spargere.
namque <e> principiis, quae Graeci στοιχεῖα appellant, ut
omnia, corpora sunt composita, id est e calore et umore,
terreno et aere, et ita mixtionibus naturali temperatura
figurantur omnium animalium in mundo generatim qualitates.
Ergo in quibus<vis> corporibus cum exsuperat e
principiis calor, tunc interficit dissolvitque cetera fervore.
haec autem vitia efficit fervidum ab certis partibus caelum, cum insidit in apertas venas plus quam patitur e
mixtionibus naturali temperatura corpus.
item si umor
occupavit corporum venas inparesque eas fecit, cetera
principia liquido corrupta diluuntur, et dissolvuntur compositionibus virtutes.
item haec e refrigerationibus umoris ventorum et aurarum infunduntur vitia corporibus.
non minus aeris etiamque terreni in corpore naturalis compositio augendo aut minuendo infirmat cetera, principia
terrena cibi plenitate, aer gravitate caeli.
Sed si qui voluerit diligentius haec sensu percipere,
animadvertat attendatque naturas avium et piscium et
terrestrium animalium, et ita considerabit discrimina temperaturae.
aliam enim mixtionem habet genus avium, aliam
piscium, longe aliter terrestrium natura.
volucres minus
habent terreni, minus umoris, caloris temperate, aeris
multum; igitur levioribus principiis compositae facilius in
aeris impetum nituntur.
aquatiles autem piscium naturae,
quod temperatae sunt a calido plurimumque ex aeris et
terreni <principiis> sunt compositae, sed umoris habent
oppido quam paulum, quo minus habent e principiis umoris in corpore, facilius in umore perdurant; itaque cum ad
terram perducuntur, animam cum aqua relinquunt.
item
terrestria, quod e principiis ab aere caloreque sunt temperata minusque habent terreni plurimumque umoris, quod
abundant umidae partes, non diu possunt in aqua vitam tueri.
Ergo si haec ita videntur, quemadmodum proposuimus, et e principiis animalium corpora composita sensu
percipimus et e superationibus aut defectionibus ea laborare dissolvique iudicamus, non dubitamus, quin diligentius quaeri oporteat, uti temperatissimas caeli regiones
eligamus, cum quaerenda fuerit in moenium conlocationibus salubritas.
Itaque etiam atque etiam veterem revocandam censeo rationem.
maiores enim pecoribus immolatis, quae pascebantur in îs locis, quibus aut oppida aut
castra stativa constituebantur, inspiciebant iocinera, et si
erant livida et vitiosa primo, alia immolabant dubitantes,
utrum morbo an pabuli vitio laesa essent.
cum pluribus
experti erant et probaverant integram et solidam naturam
iocinerum ex aqua et pabulo, ibi constituebant munitiones;
si autem vitiosa inveniebant, iudicio transferebant item
humanis corporibus pestilentem futuram nascentem in his
locis aquae cibique copiam, et ita transmigrabant et mutabant regiones quaerentes omnibus rebus salubritatem.
Hoc autem fieri, uti pabulo ciboque salubres proprietates terrae videantur, licet animadvertere et cognoscere ex agris
Cretensium, qui sunt circa Pothereum flumen, quod est
Cretae inter duas civitates Gnoson et Gortynam.
dextra
enim et sinistra eius fluminis pascuntur pecora; sed ex his
quae pascuntur proxime Gnoson si quae autem
ex altera parte proxime Gortynam, non habent apparentem
splenem.
unde etiam medici quaerentes de ea re invenerunt
in his locis herbam, quam pecora rodendo inminuerunt
lienes.
ita eam herbam colligendo curant lienosos hoc
medicamento, quod etiam Cretenses ἄσπληνον vocitant.