1
Cum in omnibus enim rebus, tum maxime etiam in architectura haec duo insunt: quod significatur
et quod significat.
significatur proposita res, de qua dicitur; hanc autem significat demonstratio rationibus doctrinarum explicata.
quare videtur utraque parte exercitatus esse debere, qui se architectum profiteatur.
itaque eum
etiam ingeniosum oportet esse et ad disciplinam docilem;
neque enim ingenium sine disciplina aut disciplina sine
ingenio perfectum artificem potest efficere.