<s id="N10069">
Cum in omnibus enim rebus, tum maxime etiam in architectura haec duo insunt: quod significatur
et quod significat. </s>
<s id="N1006C">significatur proposita res, de qua dicitur; hanc autem significat demonstratio rationibus doctrinarum explicata. </s>
<s id="N1006F">quare videtur utraque parte exercitatus esse debere, qui se architectum profiteatur. </s>
<s id="N10072">itaque eum
etiam ingeniosum oportet esse et ad disciplinam docilem;
neque enim ingenium sine disciplina aut disciplina sine
ingenio perfectum artificem potest efficere. </s>