Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
291
291
292
292
293
293
294
294
295
295
296
296
297
297
298
298
299
299
300
300
< >
page |< < of 334 > >|
1minùs verſus illam inclinet. Nempe in AEquatore qui­
dem a, polus Auſtralis magnetis L, verſus B Borealem
Terrae; & b, Borealis ejuſdem magnetis, verſus Auſtra­
lem Terrae dirigitur; ac neuter altero magis deprimi­
tur, quia particulae ſtriate cum aequali vi ab utràque
parte ad illos accedunt.
Sed in polo Terrae Boreali
polus a magnetis N omnino deprimitur, & b ad per­
pendiculum erigitur.
In locis autem intermediis, ma­
gnes M polum ſuum b magis aut minùs erigit, & polum
amagis aut minùs deprimit, prout magis aut minùs
vicinus eſt polo Terrae B.
Quorum cauſſa eſt, quòd
Auſtrales particulae ſtriatae, magnetem N ingreſſurae,
ab interioribus Terrae partibus per polum B ſecundùm
lineas rectas ſurgant; Boreales verò, ab hemiſphaerio
Terrae DAC, circumquaque per aerem verſus eun­
dem magnetem N venientes, non magis obliquè pro­
gredi debeant, ut ad ejus ſuperiorem partem, quàm
ut ad inferiorem accedant: Auſtrales verò ingreſſurae
magnetem M, à toto Terrae tractu qui eſt inter B & M
aſcendentes, vim habeant ejus polum a obliquè depri­
mendi, nec à Borealibus, quae à tractu Terrae A C ad
alium ipſius polum b non minùs facilè accedunt, cùm
erectus eſt, quàm cùm depreſſus, impediantur.
CLI.
Cur etiam certâ ra­
tione verſus ejus cen­
trum ſe reclinent a.
10
5
10
15
20

Cùm autem iſtae particulae ſtriatae per ſingulos ma­
gnetes eodem planè modo ac per Terram fluant,
non aliter duos magnetes ſphaericos unum ad alium,
quàm ad totam Terram debent convertere.
Notandum
enim ipſas circa unumquemque magnetem multò ma­
jore copiâ ſemper eſſe congregatas, quàm in aere inde
remoto: quia nempe in magnete habent meatus, per

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index