Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
291
291
292
292
293
293
294
294
295
295
296
296
297
297
298
298
299
299
300
300
< >
page |< < of 334 > >|
1quos multò faciliùs fluunt quàm per aerem circumja­
centem, à quo idcirco juxta magnetem retinentur; ut
etiam, propter meatus quos habent in Terrâ interiore,
major eſt earum copia in toto aere, aliiſque corporibus
Terram ambientibus, quàm in coelo.
Et ita,
ad vim magneticam, eadem planè omnia putanda ſunt
de uno magnete, reſpectu alterius magnetis, ac de
Terrâ, quae ipſa maximus magnes dici poteſt.
CLII.
Cur unus magnes ad
alium ſe convertat &
inclinet, eodem modo
atque ad terram a.
25
30
5

Neque verò duo magnetes ſe tantùm ad invicem
convertunt, donec polus Borealis unius Auſtra­
lem alterius reſpiciat; ſed praeterea poſtquam ſunt ita
converſi, ad invicem accedunt, donec ſe mutuò con­
tingant, ſi nihil ipſorum motum impediat.
Notandum
enim eſt particulas ſtriatas celerrimè moveri, quamdiu
verſantur in meatibus magnetum, quia ibi
impetu primi elementi ad quòd pertinent; cùmque inde
egrediuntur, occurrere particulis aliorum corporum,
eaſque propellere, quoniam hae, ad ſecundum aut
tertium elementum pertinentes, non tantum habent
celeritatis.
Ita illae quae tranſeunt per magnetem O,

celeritate quâ ſeruntur ab A ad B, atque à B ad A,
vim acquirunt ulteriùs progrediendi ſecundùm lineas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index