Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
291
291
292
292
293
293
294
294
295
295
296
296
297
297
298
298
299
299
300
300
< >
page |< < of 334 > >|
1rectas verſus R & S, donec ibi tam multis particulis
ſecundi aut tertii elementi occurrerint, ut ab ipſis
utrimque reflectantur verſus V.
Totumque ſpatium
RVS per quòd ita ſparguntur, vocatur ſphaera virtutis,
ſive activitatis, hujus magnetis O; quam patet eò ma­
jorem eſſe debere, quò magnes eſt major, praeſertim
quò longior ſecundùm lineam AB, quia particulae
ſtriatae longiùs per illum progredientesajorem agi­
tationem acquirunt.
Ita etiam quae tranſeunt per
magnetem P, recta utrimque pergunt verſus S & T,
atque inde reflectuntur verſus X, totumque aerem in
ſphaerâ ſuae activitatis contentum propellunt; ſed non
ideò expellunt, ſi nullum habeat locum quò poſſit
recedere, ut nullum habet, cùm iſtorum magnetum
ſphaerae virtutis ſunt ab invicem disjunctae.
Sed cùm
in unam coaleſcunt, tunc primò facilius eſt particulis
ſtriatis, quae veniunt ab O verſus S, recta pergere
uſque ad P in locum earum quae ex T per X ad S & b
revertebantur, quàm reflecti verſus V & R, quò non
difficulter pergunt venientes ab X; faciliuſque eſt ve­
nientibus à P ad S pergere uſque ad O, quàm reflecti
verſus X, quò etiam non difficulter pergunt venientes
ab V; ſicque iſtae particulae ſtriatae non aliter tranſeunt
per hos duos magnetes O & P, quàm ſi unicus eſſet.
Deinde facilius eſt particulis ſtriatis, rectà pergenti­
bus ab O ad P, atque à P ad O, aerem intermedium
expellere ab S verſus R & T in locum magnetum O &
P, ſicque efficere, ut hi magnetes ad invicem acce­
dant, donec ſe contingant in S, quàm per totum iſtum
aerem eniti ab A ad b, atque ab V ad X; quae duae
viae breviores fiunt, cùm hi duo magnetes ad invicem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index