Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 334 > >|
1
10
15
20
30
PRINCIPIORUM
PHILOSOPHIAE
PARS PRIMA:
De principiis cognitionis humanae.

Quoniam infantes nati ſumus, & varia de rebus
ſenſibilibus judicia priùs tulimus, quàm integrum
nostrae rationis uſum haberemus, multis praejudiciis à
veri cognitione avertimus; quibus non aliter videmur
poſſe liberari, quàm ſi ſemel in vitâ de iis omnibus
ſtudeamus dubitare, in quibus vel minimam invertitu­
dinis ſuſpicionem reperiemus.
I.
Veritatem inquirenti,
ſemel in vitâ de om­
nibus, quantum fieri
potest, eſſe dubitan­
dum.
5
10

Quin & illa etiam, de quibus dubitabimus, utile erit
habere pro falſis, ut tantòclariùs, quidnam certiffi­
mum & cognitu facillimum ſit, inveniamus.
II.
Dubia etiam pro falſis
habenda.

Sed haec interim dubitatio ad ſolam contemplatio­
nem veritatis eſt reſtringenda.
Nam Quantùm ad uſum
vitae, quia perſaepe rerum agendarum occaſio praete­
riret, antequam nos duiis noſtris exſolvere poſſemus,
non rarò quod tantùm eſt veriſimile cogimur amplecti;
vel etiam interdum, etſi è duobus unum altero verifi­
milius non appareat, alterutrum tamen eligere.
III.
Hanc interim dubita­
tionem ad uſum vitae
non eſſe referendam.
15
20

Nunc itaque, cùm tantùm veritati quaerendae incum­
bamus, dubitabimus inprimis, an ullae res ſenſibiles

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index