Qualiter & ubi Ariſtoteles de uelocitate motuum natura-
lium localium aliter tractauerit quae nos
ſentiamus.
CAP.I.
VOlens Ariſtoreles probare vacuum non eſſe in rerum natura .8. cap. lib. 4. phy-
ſicorum ait, idem corpus per varia diuerſaq́; media, vt per aerem, & per aquam
ſi moueretur, proportionem velocitatis eiuſdem corporis per aerem, ei, quæ per
aquam fit, vnam eandemq́; futuram cum ea, quæ eſt ſubtilitatis aereę ab ſubtilitatem
aquæ. In poſtrema autem parte eiuſdem capitis ſic ſcribit: Nam cum ea quę ma-
iorem vel ponderis velleuitatis pręſtantiam habent, ſi ſimili ſigura ſint, ſpacium par,
& æquale, maiore celeritate conficere cernamus, ea quae magnitudines inter ſe ha
bent, proportione: profectò idem etiam perinane fieret. Aliam quoque rationem
proponit phyloſophus .2. cap. ſexti phyſicorum ſcribens eademmet proportione,
qua tempus diuiditur, magnitudinem etiam diuidi. Sexto autem cap. primi de cœ-
lo ſcribit, tempora eandem proportionem habeat, quae habentè conuerſo ponde-
ra; vt ſi media pars vnius ponderis, vnius horæ ſpatio moueretur, vniuerſum pondus
in media hora moueretur. Secundo cap. lib. 3. de cœlo duobus in locis apertè com-
monſtrat velocitatem corporis minoris, maiori corpori comparatam, in eadem exi-
ſtere proportione, in qua dicta corpora adinuicem relata exiſtunt. Quinto cap. eiuſ-
dem lib. idem affirmat, exemplo ab igne deſumpto. eg alijs etiam plurimis locis
cognoſci poteſt, ſenſiſſe Ariſtotelem duo corpora eadem ſpecie, & figura prædita
eandem planè proportionem in ſuorum motuum velocitatibus, quae in ſuis ma-
gnitudinibus habent, retinere. Alij quoque permulti eandem opinionem retinue
runt, & omnium poſtremus Nicolaus Tartalea, ſecunda propoſitione vigeſiminoni
quæſiti octaui libri, vbi profitetur ſe demonſtratiuè probare hanc propoſitio-
nem veram exiſtere; neq; videt quàm magna reſiſtentiarum ſit differentia, quætam
eg diuerſitate figurarum, quàm eg magnitudinum varietate exoriri poteſt; quas qui
dem diuerſitates ne conſiderat quidem.