Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]
page |< < (279) of 445 > >|
EPISTOL AE.

De eodem ſubiecto.

AD EVNDEM.

QVod aliàs tibi dixi, verum eſt, quod neceſſarium nullo modo ſit, vt modulan-
do, deſinat cantilena in eodem tono (quod Græci phthongum appel-
lant) à quo incępit.
immo neceſſariò ſemper ferè, altius, aut depræſ-
ſius terminatur, per differentiam alicuius interualli æqualis, vel multiplicis ipſi com
mati ſeſquioctuageſimæ, quod quidem comma, quamuis cantabile non ſit, inſenſi-
biliter tamen generatur, & toties ab aliqua parte ipſius cantilenæ poſſet dictũ com-
ma gcnerari, verſus acutum, vel graue, quod in fine ipſius cantilenę, vocis phtongus
reperiatur diſtans à primo per interuallum alicuius toni ſeſquinoni, ſeu ſeſquioctaui
plus, minúsue, vt in ſubſcripto exemplo clarè videre potes in prima figura, vbi ſu-
perius à .g. primę cellulæ ad .g. ſecundæ, intereſt vnum cõma, eo quod progrediens
ſuperius in prima cellula ipſius cantilenæ à quarta ad quintam cum tenore, aſcendit
per tonum ſeſquioctauum, à prima cellula deinde ad ſecundam, tenor aſcendit ſimi-
liter per tonum ſeſquioctauum cum tranſeat à quinta ad quartam, quod facit cum
ſuperiori, in ſecunda cellula poſtea, cum ſuperius deſcendat à maiori ſexta ad quin
tam, quod facit cum baſſu, ſeu à quarta ad tertiam minorem, quod facit cum teno-
re,
tunc deſcendit per tonum ſeſquinonum, ita quod non reuertitur ad eundẽ phthõ
gum, vbi prius erat in prima cellula, ſed reperitur per vnũ coõma altius, quidẽ
cõma eſt differentia inter tonũ ſeſquioctauũ & ſeſquinonũ, vt alias tibi demõſtraui.
Progrediendo igitur hoc modo, videbis quod cum tenor à ſecunda cellula ad ter
tiam tranſeat à tertia minori ad quartam, quod facit cum ſuperiori, deſcendit per
tonum ſeſquinonum, vnde in tertia cellula altius remanet quam in prima per vnũ
comma, in qua tertia cellula, cum iterum tranſeat ſuperius à quarta ad quintam,
facit cum tenore, eleuatur per tonum ſeſquioctauum, proſequendo deinde tali ordi
ne, vidcbis in quarta cellula cantilenam auctam per duo commata, in ſexta, aũt cel-
lula per tria commata, in octaua verò per .4. commata, vnde hac merhodo, ſi can-
tilena prolixior debito eſſet, vel ſi talia interualla frequentiora reperirentur, poſſet
cantilena à principio ad finem differre per .9. commata, & plus etiam, quæ quidem
figure: 317
[Figure 317]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index