Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte], 1585
CVr reperturi qualis ſit fractus aliquis numerus reſpectu alterius; multiplicare debeant numeratores adinuicem & ita etiam denominatores, eg quo produ- ctum eg numeratoribus nomen capiat à producto denominatorum.
Huius ſi cauſam noſce vis, ſume .o.i. & .o.u. pro totis denominatoribus, tum .o.e. & .o.a. pro numeratoribus (exempli cauſa) ſit .o.i. ſenarius .o.u. quaternarius .o.e. quinarius .o.a. ternarius. Si noſce vis quæ ſint tres quartę partes quinque ſextarum, patet eg regulis practicis oriri quindecim vigeſimaſquartas. Id quomodo fiat, eg ſubſcripta ſigura depræhendetur, memores tamen eſſe oportet, quodlibet productum conſiderari tanquam ſuperficiem, producentia autem tan- quam lineas. In hac igitur ſigura productum eg totis
[Figure 4]
linearibus eſt .u.i. aggregatum eg .24. partibus, & .u.e. productum aggregatum eg .20. Quodita ſe habebit ab productum totale .u.i. ſicut .o.e. ab o.i. eg prima ſexti aut .18. ſeptimi, ita .u.e. eruntque quinque ſextæ par tes .u.i. quarum in propoſito exemplo, tres quartæ quæruntur. Si itaq; multiplicabitur .o.e.cum.o.a. orietur productum .a.e. ita proportionatum ab .u.e. ſicut .o.a. ab o.u. reperitur, eg prædictis rationibus. Quòd ſi ſtatutum eſt .o.a. tres quartas partes eſſe ipſius .u.o.etiam.a.e. tres quartæ partes erunt.u.e. ſed .u.e. quinque ſextæ ſunt ip- ſius .u.i. eg quo ſequitur bonum eſſe huiuſmodi opus.
THEOREMA IIII.
CVr multiplicaturi fractos cum integris, rectè multiplicent numerantem fra- cti per numerum integrorum, partianturq́ue productum per denominantem fracti, eg quo numerus quæſitus colligitur.
Propter quem mente concipiamus in ſubſequenti figura, numerum integrorum tanquam lineam .a.e. qui, verbigratia, ſit denarius, quorum vnuſquiſque ſit æqualis a.i. cogiteturq́ue productum ipſius .a.e. in .a.i. ſitque .u.e. quem quidem ergo dena- rius ſuperficialis, conſtituta prius .a.u. æqualis .a.i. & .a.o. ſint duæ tertiæ .a.u.quarum duarum tertiarum productum in numerum .a.e. ſit .o.e. pariter .u.i. vnitas ſit ſuper- ficialis prout .a.i. vnitas eſt linearis, quae .u.i. reſpicere debet productum .o.e. eg quo integer ſuperficialis .u.i. ergo tanquam ternarius, & productum .o.i. tanquam bi narius, & quia quælibet pars è viginti ipſius .o.e. æqualis eſt tertiæ parti .u.i. vnita- tis ſuperficialis; ſi cupiamus ſcire quot integræ vnitates ſint in partibus .o.e. conſul- tum eſt eaſdem diuidere per denominantem .u.i. compoſitum eg tribus partibus ſu perficialibus, & cum tam linea u.a. quae ſuperficies .u.i. diuidatur in 3. partes ęqua- les noſce peroportunum eſt eiuſmodi partitionem numeri .o.e. fieri per numerum ipſius .u.i. non .u.a. eg prædictis cauſis.