CAP.I.
CVM nullus adhuc (quem ſciam) veras internasque cauſas
operationis perſpectiuæ perſectè docuerit, operæpre-
cium exiſtimaui aliquam de ijs diſputationem ſuſcipere.
Multi enim eorum, qui huiuſmodi operationis regulas
præſcribunt, cum eius effectuum veras cauſas igno-
rent, varios diuerſosq́; errores committunt, vt exempli
gratia in ſubſcripta figura ſuperficiali .A. volentes degra
dare (vt dicunt) rectangulum .q.a. in triangulo .i.d.q. du-
cunt parallelam ipſi .q.d. à punctoque .B. interſecationis lineæ-
o.l. cum latere .i.d. triangulo, & (idem) indifferenter, ean-
dem quoque à punctoque .Z. interſecationis ipſius .o.l. cum perpendiculari .x.i. ducunt.
neſcientes hunc ſolum eſſe verum modum, e onitem alium, quia ſi alius, talis eſſet,
adhic, verus non exiſteret, nam ſi vellent ſeſe excuſ are, quòd ducendo dictam paralle-
lam à punctoque .B. hoc fiat præſupponendo planum ipſius .i.d.q. verſus rectangulum .
q.a. orizontale inclinatum, ſecundum angulus .i.d.q. hæc excuſatio accipien-
da non eſſet, quia horum conſenſu, præſupponendo planum .i.d.q. inclinatum,
anguli inferiores rectanguli degradati, non tam acuti, quae ſunt duo .i.d.q. et .i.q.
d. eſſe deberent, quem facilè eorum ratione innoteſcet, quæ de figura corporea .
A. hîc ſubſcripta mox proponam, præter id, quòd volentes deinde aſpicere qua-
dratum degradatum, oporteret huiuſmodi planum reſpectu oculi ita collocare,
quemadmodum ſe habet linea .i.d. reſpectu .o. quem factu nimis arduum eſſet.
Vera igitur ratio ergo ducere parallelam .e.r. ab .q.d. à punctoque .Z. communi ip-
ſis .o.l. et .x.i. perpendiculari ipſi .l.p.

[Figure 178]