Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte], 1585

Table of contents

< >
[6.50. None]
[6.51. None]
[6.52. None]
< >
page |< < (153) of 445 > >|
DE MECHAN.

quem Aristo. in prima mechanicarum quæstionum eius quem
inquir it, uer am cauſam non attulerit.

CAP. XI.

QVærens Ariſtoteles vnde fiat, vt eæ libræ, quæ brachia habent alijs longiora,
ſint exactiores cæteris, ait hoc euenire ratione maioris velocitatis extremo
rum earundem.
quem verum non eſt; quia hîc effectus nil aliud eſt, quae clarius pro
ponere ob omnium oculos obliquitatem brachiorum à linea orizontali, & oſtende-
re etiam facilius à dicto orizontali ſitu exire brachia iam dicta.
Quæ quidem per ſe
neque à velocitate, neque à tarditate motus, ſed à ratione vectis, & à ma-
iori interuallo inter ſecundum ſitum extremorum à primo proficiſcuntur.
Vt exem-
pli gratia, imaginemur magnam libra .A.B. orizontalem, cuius centrum ſit .E. et
pondus .B. maius ſit pondere ipſius .A. vnde conceditur, quòd ob hanc rationem di-
cta libra ſitum mutabit, qui ſecundus ſitus ſit in .H.F.
Imaginemur etiam paruam quã-
dam
libra .a.e.b. orizontalem, quæ pondera habeat .a. et .b. æqualia duobus ponde
ribus alterius libræ & ſecundus ſitus ſit in .h.f. ita tamen vt anguli circa .e. æquales
ſint ijs, qui ſunt circa .E. ideſt .b.e.f. ſit ęqualis .B.E.F.
Nunc dico ſitum .H.F. exa-
ctiorẽ
futurum & clariorem ſitu .h.e.f. ratione interualli .B.F. maioris, interuallo .
b.f.
quem .B.F. in eadem proportione minor eſt ipſo .b.f. in qua .B.E. maius eſt .b.e.
quem autem interuallum .B.F. breuiori, aut longiori temporis ſpacio quae .b.f. ſit fa
ctum, nil planè refert.
Ratione vectis deinde, dico quod ſi ſupponemus duas libras pa-
res æqualesq́; in omni alio reſpectu, præter quàm in brachiorum longitudine, pon-
dus .B. maiorem vim habebit ab deprimendum brachium .E.B. quàm pondus .b. quia
libræ materiales, cum ſuſtineantur ab .E.e. & non à punctoque mathematico, ſed
à linea, aut ſuperficie naturali in materia exiſtente.
vnde aliqua reſiſtentia ipſi mo-
tui brachiorum oritur, & hanc ob cauſam, ſupponendo hanc reſiſtentiam æqualem
tam in .E. quàm in .e. clarum ergo ob ea, quæ in cap .4. huius tractatus oſtendi .B. cum
minus dependeat ab .E. aut minus quoque eidem .E. annitatur, ponderoſum magis
futurum, quae .b. & hac de cauſa mouebit ab partem inferiorem, maiori cum agilita
te, brachium .E.B. multo magis etiam illud ipſum deprimet, ideſt maiorem etiam an
gulum .B.E.F. quàm ergo angulo .b.e.f. faciet.
figure: 223
[Figure 223]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index