Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte], 1585
Quòd Ariſtotelisratio in 6. quæſtione poſit a non ſit admittenda.
CAP. XIII.
VOlens Ariſtoteles rationem proponere, vnde fiat, vt nauis velocius moueatur cum antennam altiorem quàm cum depræſſiorem habet, id ab vectis ratio- nem refert, quem verum non eſt. Huiuſmodi enim ratione nauis tardius potius, quàm velocius ferri deberet, quia quantò altius eſt velum, vi venti impulſum, tantò magis proram ipſius nauis in aquam demergit. Sed huiuſmodi effectus à maiori potius quantitate venti quae recipit, quàm ab alia aliqua cauſa oritur, quia ventus liberius vehementiusq́; in altiore parte, quàm in depræſſione vagatur & perflat.
Quòdrationes ab Ariſtotele de octaua quæstione confictæ ſufficient es non ſint.
CAP. XIIII.
RAtiones etiam ab Ariſtotele propoſitæ pro indaganda octauæ quæſtionis ve- ritate, in qua quærit vnde fiat, vt corpora rotundæ figuræ, ab voluendum ſint faciliora reliquis, quarum reuolutionum corporum tres ſpecies aſſignat, quarum vna eſt, vt rotarum curruum; altera vt rotarum puteorum, aut trochlearum, quas hauri- tur aqua; & tertia, vt paruorum vaſorum a figulis fabricatorum, ſufficientesnon ſunt.
Incipiens autem à prima dico dubium non eſſe, quin tangente corpore aliquo ro tundo aliquod planum mediante ſolo quodam punctoque contingat, quemadmodum probat Theodoſius in .3. lib. primi & Vitellio in .71. lib. primi, & ducendo per centrum ſphæræ lineam vſque ab punctum contactus, ipſa ergo perpendicularis planum contin- genti ſphęram dictam, vt probat idem Thęodoſius in .4. lib. primi alhazem in .25. quar- ti, & Vitellio in .7. primi. Verum etiam eſt omnem inclinationem ponderoſam huiuſ modi corporis homogęnei totam hanc lineam æqualiter omni eg parte circundare; cuius quidem rei exemplum in carta deſcribere poſſumus mediante figura circulari hîc ſubſcripta .a.e.e.u. contigua lineæ rectæ .b.d. in punctoque .a. vnde .e.o.a. perpendicu laris ergo ipſi .b.d. eg .17. lib. 3. Eucli. & tantum ponderis habebimus à parte .a.u.e. quan tum ab ipſa .a.e.e. Nuncigitur ſi imaginabimur ductum eſſe centrum verſus .u. per lineam .o.u. parallelam ipſi .a.d. clarum nobis ergo, quodabſq; vlla difficultate aut reſiſtentia idem
[Figure 225]
ducemus, quia huiuſmodi centrum ab inferiori parte ab ſuperiorem, nunquam mutabit ſitum reſpectu diſtantiæ ſeu interualli, quę inter ipſum lineamq́ue .a.d. intercedit, quod quidem centrum in ſe colligittotum pondus figurę .a.e.e.u. & be neficio lineæ .e.o.a. illud ipſum punctoque .a. in li- nea .b.a.d. committit, productum .a. nil refert, vt magis, aut minus verſus ipſum .d. aut verſus b. dirigatur; ita vt cum non oporteat vt huius figuræ pondus, vna vice, magis eleuetur, quàm alia, ſed ſemper ęqualiter ſuper lineam .b.a.d. quieſcat.