Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte], 1585
DEcimaſeptima quæſtio ab Ariſtotele haud benè percepta fuit, quia is non ac- commodat partes vectis ſuis locis. Quamobrem imaginemur duos vectes . a.o.e. et .o.e.u. quorum centra, quæ hypomochlia appellantur ſint .o. & pondera, quæ ſunt attollenda ſint .a. et .e. inter ſe æqualia, & diſtantię ſint .a.o. et .e.o. ſibi inuicem æquales, ſed .o.e. æqualis ſit ipſi .o.u: clarum ergo, quod ab eleuandum .a. oportebit depri mere .e. & ab eleuandum .e. oportebit attollere .u. Et quia omnia ſupponuntur æ qua
[Handwritten]
lia, clarum quoque ergo, commu- ni ſcientia, tantam virtutem in
[Figure 236]
n. quanta ſufficiet ab attollendum a. in .u.quoq; ſuffecturam ab ele- uandum .e. quia cum æqualibus an gulis ijs, quas duæ virtutes .a. et .e. annituntur .o. centro, ita .e. et .u. è contrario ſuo centro .o. an nituntur. & omnesque rationes pro vecte .a.o.e. quarto quintoq́; huius tracta-
[Figure 237]
tus capitibus citatæ, vecti .o.e.u. vt ſatis ſu perq́; dixi in dicto capit .5. conuenire poſ- ſunt.
Nunc ſit aliqua pars ligni cindenda ſe- cundum venulas ſuas .d.e.f.g. & ſit cuneus a.b.c. qui vi mallei .P. vſque ab .t.x. pene- trarit. Hinc clarum ergo, quòd apertura i.m.r. ligni, poſt quae infigitur cuneus ſe cundum venas, longíor ergo parte .x.b.t. cu nei, quæ ingreſſa eſt. Oportet nunc ima- ginari duos vectes ſimiles ſupradictæ .u.e. o. in hunc modum, vt punctum i.r. lìni ſint loco .u. extremi ipſius vectis, et .t.x. loco vir tutis applicatæ ipſi .u. & reſiſtentia circa punctum .m. loco ponderis .e. vectis .o.e.u. dicti, & pars .K. quaſi immediata poſt .m. verſus extremitatem .f.e. ligni, ſit loco hy- pomochlij .o. Hinc fiet vt quanto longio res eruntque lineæ .i.m.K. et .r.m.K. tantò quo que facilius virtutes .t.x. impellent .i.r.