Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte], 1585
dio minus denſo, quàm ipſum ſit, (quia in medio ſe denſiore ſi poner etur, non graue e[..]et, ſed leue, quemadmodum Archimedes oſtendit) illud medium ſubtrahat par- tem .e.i. vnde pars .a.e. eiuſdem ponderis libera manear; & poſito deinde eodem cor pore in aliquo alio medio denſiore, minus tamen denſo quae ipſum ſit corpus, hoc medium ſubtrahat partem .u.i. dicti ponderis, vnde pars .a.u. ei uſdem ponderis remanebit. Dico proportionem velocitatis eiuſdem corporis per medium minus denſum, ab velocitatem eiuſdem per medium magis denſum futuram vt .a.e. ab .a.u. vt eſt etiam rationi conſonum, magis quàm ſi dicamus huiuſmodi velocitates eſſe, vt .u.i. ab .e.i. cum velocitates à virtutibus mouentibus ſolum (cum figura vna, eademque; in qualitate, quantitate ſituque ergo) proportionentur. Quænenc diximus, planè ſimilia ſuntijs, quæ ſupra ſcripſimus, quia idem eſt dicere, proportionem velo citatum, duorum corporum hetereogeneorum, ſed ſimilium figura, & magnitudine æ qualium, in vno ſolo medio, æqualem eſſe proportioni ponderum ipſorum, vt ſi dicam? proportionem velocitatum vnius ſolum cor-
[Figure 242]
poris per diuerſa media eandem eſſe cum ea. quæ eſt ponderum dicti corporis in iſidem medijs.
Poſſe uelocitatem alicuius corporis proportionem contrariam in diuerſis medijs habeat cum denſitate eorum.
CAP. III.
POſſibile eſt in rerum natura corpus aliquod huiuſmodi denſitate præditum re- periri, vt velocitas eius motus naturalis per aerem, velocitati per aquamita pro portionata exiſtat, vt eſt denſitas aquæ denſitati aeris. Denſitas aquæ notetur (exem- pli gratia) per .u.i. & ea, quæaeris eſt per .e.i. & pondus alicuius corporis in aere per e.a. & pondus eiuſdem corporis in aqua per .u.a. ita tamen, quem eadem proportio ſit .e.a. ab .u.a. vt .u.i. ab .e.i. vnde per vltimam ſuppoſitionem præcedentis capitis, pro portio velocitatis prædicti corporis per aerem, proportioni eiuſdem corporis per aquam ergo, vt
[Figure 243]
e.a. ab .u.a. erit per .11. quinti, vt .u.i. ab .e.i.
Oſcitanter ab Ariſtotele nonnibil prolatum cap 8. lib. 4 Phyſicorum.
CAP. IIII.
eg ſupradictis patet in vniuerſum non eſſe verum quem Ariſto .8. cap .4. lib. phy- ſicorum ſcribit, velocitates ſcilicet motuum alicuius corporis per diuerſa me- dia, proportionatas eſſe denſitatibus eorundem mediorum. Quocirca, ſit propor- tio .u.i. ab .e.i. vt denſitatis aquę ab aereamdenſitatem .et .e.a. ab .u.a. vt ponderis alicuius corporis in aere ab pondus eiuſdem in aqua, ita tamen vt minor aut minor propor- tio ſit .e.a. ab .u.a. quae .u.i. ab .e.i. vnde exiſtente proportione velocitatis per aerem