Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 599 > >|
ILLVSTRISS. ET POTEN
TISS. SAXONIAE DVCIBVS, LAND-
grauijs Toringiæ, Marchionibus Miſenæ, Comitibus Palatinis
Saxoniæ, Burggrauijs Aldeburgi & Magdeburgi, Comiti-
bus Brenæ, dominis terræ Pleiſenſis, MAVRICIO ſacri
Imperij Archimarſchalco & Electori, atque eius fra-
tri AVGVSTO, GEORGIVS Agri-
cola S. D.
Cvm saepe nvmero, illuſtriſſimi Principes, to
tius rei Metallicæ, ita Moderatus Columella Ruſti
, magnitudinem, tanquam alicuius corporis gran
ditatem, conſideraſſem: uel ſingulas eius partes, quaſi
illius corporis membra, numerando percenſuiſſem:
ueritus ſum, ne uita prius me deficeret, quàm uni-
uerſam percipere poſſem, nedum literis conſecrare:
nam quàm longe lateque hæc pateat, quot & quan-
tarum artium, ſi non magna, at aliquantula cogni-
tio metallicis ab eam tractandam neceſſaria ſit, eg his noſtris libris quiſque in-
telliget.
Tametſi uerò res Metallica ſit ampliſſima, nec ulla eg parte à Græ-
cis & Latinis ſcriptoribus, qui extant, abſoluta, perdifficiles habeat explica-
tus: tamen quia ueterrima eſt, & hominum generi maximè neceſſaria, atque fru
ctuoſiſſima, non debere à nobis negligi uidebatur.
Etenim Agricultura ſci-
entiarum nulla ſine dubitatione uetuſtior, tamen hac res Metallica eſt anti-
quior, uel ſaltem æqualis & coæua: nemo enim omnium mortalium unquam
abſque inſtrumentis agrum coluit.
Ea uerò, ita etiam reliquarum artium, quarum
omne opus eſt in faciendo; inſtrumenta aut eg metallis facta ſunt, aut ſine me
tallis non potuerunt confici: qua de cauſa res metallica hominibus etiam eſt
maxime neceſſaria.
Nam cùm ch paucis iſtiuſmodi artibus carere poſſint, ea
rumque maximus ſit numerus, nulla ſine inſtrumentis quicquam efficit: tum
omnium rerum, quas magnæ diuitiæ bona & honeſta ratione acquirun-
tur, nihil eſt arte metallica utilius: eg agris enim bene cultis (ita alias res omit
tam) fructus capimus uberrimos, ſed uberiores eg fodinis.
Certe una fodi-
na ſæpe multo maiores utilitatis fructus nobis præbet, quàm agri plurimi:
quocirca eg omnium ferè ſeculorum memoria cognoſcimus, complures eg
metallis diuites factos eſſe, & eadem multorum regum fortunas amplificaſſe:
ſed de his nunc plura non dicam: quem eos locos in primo libro, partim hui
us operis, partim alterius, inſcripti De ueteribus & nouis metallis, tractaue-
rim, et ea, quæ contra metalla & ipſos metallicos dicuntur, refellerim.
Quan-
quam
aut res ruſtica, cum qua metallicam libenter confero, uarie uidetur eſſe
diffuſa, tamen in multo plures, quàm hæc noſtra, partes non diſtribuitur: nec
tam facile præcepta huius à me tradi poſſunt, quàm Columella illius tradi-
dit: quem ipſe complures rei ruſticæ ſcriptores, quos ſequeretur, in manibus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index