Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 599 > >|
1
Mvlti habent hanc opinionem, rem metallicam
fortuitum
quiddam eſſe, & ſordidum opus, atque
omnino
eiuſmodi negotium quod non tam artis
indigeat
quàm laboris.
Sed mihi, cum ſingulas
eius
partes animo, & cogitatione percurro, res
uidetur
longe aliter ſe habere.
Siquidem me­
tallicus
ſit oportet ſuæ artis peritiſsimus, ut pri
mo
ſciat, qui mons, qui collis, quæue ualleſtris
aut
campeſtris poſitio utiliter fodi poſsit, aut re­
cuſet
foſsionem.
Deinde uenæ, fibræ, commiſſuræque ſaxorum ipſi pate­
ant
.
Mox pernoſcat multiplices uariaſque ſpecies terrarum, ſuccorum, gem­
marum
, lapidum, marmorum, ſaxorum, metallorum, miſtorum: tum habe­
at
cognitam omnem omnis operis ſub terra faciendi rationem.
Nota de­
nique
ipſi ſint artificia materiæ experiendæ, & parandæ ad excoctionem,
quæ
etiam ipſa eſt admodum diuerſa.
Nam aliam exigit aurum & argentum,
aliam
æs, aliam argentum uiuum, aliam ferrum, aliam plumbum, & in eo ipſo
diſsimilem
candidum ac cinereum uel nigrum.
Quamuis autem ars ſuccos
liquidos
coquendi ad ſpiſsitudinem eſſe ſecreta à metallica poſsit uideri,
tamen
quia ijdem ſucci effodiuntur etiam in terra denſati, aut excoquun­
tur
ex quibuſdam terrarum lapidúmue generibus, quæ metallici effodiunt,
& quorum quædam metallis non carent, ab ea ſeparari non debet, quæ
excoctio
iterum non eſt ſimplex, etenim alia eſt ſalis, alia nitri, alia aluminis,
alia
atramenti ſutorij, alia ſulfuris, alia bituminis.
Metallicus præterea ſit
oportet
multarum artium & diſciplinarum non ignarus: Primo Philoſo­
phiæ
, ut ſubterraneorum ortus & cauſas, naturasque noſcat: Nam ad fodien­
das
uenas faciliore & commodiore uia perueniet, & ex effoſis uberiores ca­
piet
fructus.
Secundo Medicinæ, ut foſſoribus & alijs operarijs proui­
dere
poſsit, ne in morbos, quibus præ cæteris urgentur, incidant: aut ſi
inciderint
, uel ipſe eis curationes adhibere, uel ut medici adhibeant cura­
re
.
Tertio Aſtronomiæ, ut cognoſcat cœli partes, atque ex eis uenarum ex­
tenſiones
iudicet.
Quarto Menſurarum diſciplinæ, ut et metiri queat, quàm
alte
fodiendus ſit puteus, ut pertineat ad cuniculum uſque qui agitur, &
certos
cuique fodinæ, præſertim in profundo, conſtituere fines terminosque.

Tum
numerorum diſciplinæ ſit intelligens, ut ſumptus, qui in machinas &
foſsiones
habendi ſunt, ad calculos reuocare poſsit.
Deinde Architectu­
, ut diuerſas machinas ſubſtructioneſque ipſe fabricari, uel magis fabri­
candi
rationem alijs explicare queat.
Poſtea Picturæ, ut machinarum ex­
empla
deformare poſsit.
Poſtremo Iuris, maxime metallici ſit peritus, ut
& alteri nihil ſurripiat, & ſibi petat non iniquum, munuſque alijs de iure re­
ſpondendi
ſuſtineat.
Itaque neceſſe eſt ut is, cui placent certæ rationes &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index