Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 599 > >|
1turam. Quàm autem uere hoc dicant non uideo: cum argentaria metalla
Fribergi
ad annos iam quadringentos inexhauſta durent, plumbaria Goſe
lariæ
ad ſexcentos, quorum utrunque ex annalium monumentis conquiri
poteſt
: Schemnicij uero & Cremnicij communia argenti et auri ad octin
gentos
, quod antiquiſsima incolarum priuilegia loquuntur.
Sed dicunt
ſingularum
fodinarum quæſtum ſtabilem non eſſe quaſi uero metallicus
uni
fodinæ aut ſit aut addictus eſſe debeat, ac non multi communiter im­
penſas
faciant in metalla: aut peritus artis non fodiat alteram uenam, ſi pri­
oris
fortuna eius uotis amplius non reſponderit: attamen Schonbergij me
talli
, quod Fribergi eſt, quæſtus ſupra hominis ætatem ſtabilis permanſit.

Verum
mihi non eſt in animo derogare aliquid de dignitate agriculturæ,
minusque
ſtabilem quæſtum metallicorum eſſe, non libenter modo, ſed etiam
ſemper
fatebor, quod uenæ tandem deſinant effundere metalla, cum agri
in
perpetuum efferre fruges ſoleant.
Sed metallicorum quæſtus quo minus
eſt
ſtabilis, eſt uberior, ut inita ratione quod ſtabilitati deeſt, ubertate
reperiatur
æquari: Etenim fodinæ plumbariæ quæſtus annuus cum fru­
ctibus
agri optimi comparatus, ipſis triplus aut minimum duplus eſt.
Quot
ergo
partibus antecedit eiſdem fructibus quæſtus argentariæ uel aurariæ
uenæ
?
Quocirca uere ac ſcite Xenophon ſcripſit de Athenienſium argen­
tarijs
metallis.
Eſt terra in qua, ſi ſementem feceris, non fundit fruges, ſi ue­
ro
eam foderis, multo plures alit, quàm ſi fruges ferret.
Habeant igitur
ſibi
agricolæ uberes campos colantque colles fertiles frugum gratia: metalli­
cis
ualles tenebricoſas relinquant, & montes ſteriles, ut ex ipſis eruant gen­
mas
& metalla, non precia modo frugum, ſed rerum omnium quæ uendun
tur
.
Tum dicunt periculoſum eſſe metallicæ operam dare, quod metallo­
rum
foſſores interimantur modo ab aere peſtifero, quem ſpiritu ducunt,
modo
haurientes puluerem pulmones exulcerantem, macie extabeſcant:
modo
intereant, ruinis montium oppreſsi: nunc uero de ſcalis in puteos
delapſi
brachia, crura, ceruices frangant, nullum autem utilitatis fructum
tanti
æſtimare debere, ut propter eius magnitudinem ſalus hominis & uita
ad
ducatur in maximum quodque periculum & extremum diſcrimen.
Hæc
quidem
fateor perquam grauia eſſe atque adeo plena terroris & periculi, ut
ipſorum
uitandorum cauſa cenſerem metalla fodienda non eſſe, ſi uel ſæpius
in
ea incurrerent metallorum foſſores, uel ab eis ſibi nulla ratione cauere poſ
ſent
.
Qui enim non potior eſſet uiuendi ratio, quam uel uniuerſa poſsiden­
di
, nedum metalla?
quanque qui ſic perit, poſsidet quidem nulla, ſed ea re­
linquit
hæredi.
Cum autem raro eiusmodi accidant, & improuidis dun­
taxat
foſſoribus, metallicos non abſterrent à foſsione metallorum, ut nec à
ſuo
artificio fabros materiarios abſterret unus aliquis ex ipſis, qui, quia
incaute
egit, ab alto ædificio delapſus animam efflauit.
Iſta reſpondi ad ſin­
gula
, quæ mihi obijcere ſolent hi, qui uociferantur rem metallicam ſuis cul­
toribus
eſſe inutilem, cum quod ſumptus impendant ad incertum caſum,
tum
quod ipſa commutabilis ſit & pernicioſa.
Nunc uenio ad eos qui
andem
cæteris hominibus utilem non eſſe aiunt, quia ſcilicet metalla &
gemmæ
, & reliqua foſsilium genera ipſis inutilia ſint.
Quod contendunt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index