Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 599 > >|
1us retinere, quantum ſine labore ferre poſſent, reliquum deſe abijcere.
Quin
Anacreon Teius uetus atque nobilis poeta quinque talenta, quibus à
Polycrate
donatus fuit, cum de ijs duas noctes ſolicitus fuiſſet, reddidit
dicens
, non eſſe digna curis, quæ ſint ſuſcipienda de ipſis.
Nobiles item
& egregiè fortes imperatores fuerunt philoſophorum ſimiles auri argentique
deſpicientia
ac contemptione: ſiquidem Phocion Athenienſis, qui ſæpius
dux
exercitus fuit, magnum auri pondus, ſibi dono miſſum ab Alexandro
Macedonum
rege, paruum duxit & contempſit.
& M. Curius aurum,
Fabricius
Luſcinus argentum & æs referre Samnitibus iuſsit.
Sed etiam
reſpub
.
quædam aurum & argentum legibus & inſtitutis ab uſu et tracta
tione
ſuorum ciuium excluſerunt.
Etenim Lacædemones decreto & diſci
plina
Lycurgi diligenter inquirebant in ſuos ciues, ea poſsiderent nec ne,
poſſeſſor
autem deprehenſus pœnas legibus & iudicio dedit.
& oppidi
ad
Tigrim, quod Babytace nominabatur, incolæ atque habitatores aurum
defodiebant
in terra, ne quis eo uteretur.
& Scytarchæ uſum auri argen­
tique
condemnabant, ut auaricia ſe abdicarent.
Tum metalla conuicijs ia­
ctantur
.
Primo autem petulanter iſti maledicunt auro & argento, uocantque
funeſtas
& nefarias peſtes humani generis, nam ea qui poſsident maximo
in
periculo ſunt, quos deficiunt, poſſeſſoribus tendunt inſidias, quam­
obrem
utriſque ſæpenunero cauſa interitus & exitij fuerunt.
Siquidem Po­
lymneſtor
rex Thracum, ut potiretur auro, interfecit Polydorum illuſtrem
hoſpitem
& filium Priami, ſoceri ſui & ueteris amici.
Theſauros quoque
auri
argentique ut raperet Pygmaleon Tyriorum rex ſororis maritum & ſa­
cerdotem
, nullam habens rationem neque affinitatis, neque religionis, ob­
truncauit
.
Auri gratia Eriphyle Amphiaraum maritum hoſti prodidit.
Laſthenes
Olynthum urbem Philippo Macedoni: Sp. Tarpeij filia auro
corrupta
Sabinos in arcem Romanam accepit.
C. Curio patriam auro
uendidit
Cæſari dictatori.
At Aeſculapio ſummo medico, & ut habitus
eſt
, Apollinis filio, aurum interitus cauſa fuit.
Similiter M. Craſſus cum
auro
Parthorum inhiaret, profligatus una cum filio & undecim legioni­
bus
, hoſti ludibrio fuit.
Is enim aurum liquidum infundens in rictum in­
terfecti
dixit: Aurum ſitiſti, aurum bibe.
Sed quid multis hiſtoriarum ex­
emplis
hic nobis opus eſt?
cum uideamus diebus ferè ſingulis propter au
rum
argentúmue fores effringi, perfodi parietes, miſeros uiatores occidi,
ab
iſto rapaci & crudeli genere hominum nato ad furta, ad ſacrilegia, ad ex­
curſiones
& latrocinia, fures contra correptos ſuſpendi, ſacrilegos uiuos
comburi
, latronum artus rota confringi, bella quoque non exitioſa tantum
ijs
quibus inferuntur, ſed ijs etiam qui ea faciunt, geri propter eadem.

Quinetiam
ea ipſa, dicunt, dant facultatem ad omne flagitium, uirginum
ſcilicet
corruptelas, & adulteria, & inceſta, ſtupra denique quæ per uim of­
feruntur
.
Itaque Poetæ cum fingunt louem in aureum imbrem uerſum, atque
illapſum
in ſinum Danaes, non aliud uolunt, quàm ipſum auro muniſſe
ſibi
tutam uiam, qua ingrederetur in turrim ad uitium faciendum uirgini.

Præterea
auro & argento multorum fides labefactatur, emuntur iudicia,
infinita
ſcelera eduntur.
Etenim ut Propertius inquit,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index