Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 599 > >|
Clauos trabaleis, & cuneos manu
Vtuero magis odium concitent in hoc metallum, non ſilent de plum­
batis
& globulis paruarum bombardarum ex eo factis, & læſionis necisque
cauſam
in ipſum conferunt.
Itaque cum natura in profundo terræ metalla pe
nitus
abſtruſerit, ad uſus uitæ non ſint neceſſaria, ſpreta ſunt ab optimo
quo
que uiro & repudiata, effodienda non ſunt, & cum effoſſa ſemper mul
torum
& magnorum malorum cauſa extiterint: ſequitur ipſam etiam ar­
tem
metallicam hominum generi utilem non eſſe, ſed noxiam exitioſamque.

Iſtis
autem tragœdijs uiri boni complures ita perturbantur, ut odium acer
biſsimum
in metalla concipiant, eaque prorſus non gigni uelint, aut genita
à
nemine omnium effodi.
Sed quo magis ſingularem illorum integrita­
tem
& innocentiam bonitatemque laudo, maiori curæ mihi erit, ut om­
nis
error ex eorum animis extirpetur, ac funditus tollatur, utque aperiatur
ſententia
uera, & humano generi perutilis.
Primum qui metalla accuſant
& ea uſu abdicant, non uident ſe Deum ipſum accuſare, & ſcelerum dam­
nare
, ut quem res quaſdam fruſtra ac ſine cauſa condidiſſe autument, &
malorum
autorem eſſe putent, quæ ſanè ſententia pijs hominibus & peri
tis
uiris digna non eſt.
Deinde, metalla certè terra non recondit in profun­
do
, propterea quod ea ab hominibus fodi non uelit, ſed quia prouida ſo
lersque
natura ſuum cuique rei locum dedit, ea gignit in uenis et fibris commiſſu
risque
ſaxorum, tanquam in uaſis proprijs, & materiæ receptaculis: etenim
in
reliquis elementis aut gigni non poſſunt, quòd ipſis materia deſit, aut
genita
in aere, id quod perraro euenit, non reperiunt locum conſiſtendi,
ſed
ſua ui ſuoque pondere deorſum in terram feruntur.
Cum igitur metal­
la
ſedem propriam et ſtabilem habeant in uiſceribus terræ, quis non uidet
iſtos
, id quod uolunt probabili argumentatione non concludere?
Sed di­
cunt
: quanquam metalla ſunt in terra, ut in proprio ſui ortus loco locata,
quia
tamen incluſa & abdita latent in occulto, non ſunt eruenda.
Ego au­
tem
iſtis reprehenſoribus nimium moleſtis pro metallis piſces regeram,
quos
occultos & latentes in aquis, marinis etiam, capimus, cum multo
magis
alienum ſit ab hominis terreni animalis uita maris interiora, quàm
terræ
uiſcera ſcrutari.
Siquidem ut aues ad liberè uolitandum per aerem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index