Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 599 > >|
1natæ ſunt, ita piſces ad peruagandas aquas, cæteris autem animantibus
natura
dedit terram, ut in ea habitent, homini præterea ut ipſam colat, &
ex
eius cauernis metalla aliaque foſsilia eliciat.
Rurſus ijdem dicunt piſci­
bus
ueſcimur, at foſſilibus neque fames ſitisque depellitur, neque utilia ſunt ad
corpus
ueſtiendum: quod eſt alterum argumentum, quo contendunt pro­
bare
, metalla eruenda non eſſe.
Verum homo ſine metallis non poteſt pa
rare
ea, quæ ſuppeditant ad uictum & ad ueſtitum.
Etenim cum res ruſti­
ca
maximam uictus copiam præbeat noſtris corporibus, primum nullus
labor
abſoluitur & perficitur ſine inſtrumentis, ſiquidem terra ſubigitur
uomeribus
& dentalibus, dolabra refo diuntur præfractæ ſtirpes & radi­
ces
ſummæ, ſemen ſparſum occatur, ſeges ſarritur & runcatur: matura fru
ges
falcibus cum parte culmi demeſſa in area deteritur, aut ſpicæ eius reci
ſæ
conduntur in horreum, & poſtea tribulis tunduntur, ac uannis expur­
gantur
, pura denique frumenta & legumina granario inferuntur, ex quo pro­
muntur
rurſus cum res hæc poſtulat, aut flagitat neceſsitas.
Iam ad fructus
meliores
& uberiores capiendos ex arboribus & fruticibus nobis opus
eſt
paſtinatione, putatione, inſitione, quæ iterum ſine inſtrumentis fieri
non
queunt, ut necliquores, lac dico, mel, uinum, oleum ſine uaſis coer­
cere
& continere poſſumus: nec tot generum animantes ſine ſtabulis tue­
ri
à pluuia diutina et à frigore intolerabili.
Inſtrumenta autem ruſtica ple
raque
ſunt ferrea, ut uomer, dentale, dolabra, dentes quos habet occa, ſar­
culum
, runcina, falx fœnaria, ſtramentaria, arboraria, uineatica, rutrum, ſcal­
pellum
, furcæ, ſcirpiculæ: uaſa uero ænea uel plumbea.
Atneque inſtru­
menta
uasáue lignea ſine ferro ſunt fabricata: neque cella uinaria, uel olea­
ria
, neque ſtabulum, neque ulla alia uillæ pars ſine inſtrumentis ferreis potu­
it
ædificari.
Deinde ſiue ex pecuarijs paſtionibus abducantur ad lanienam
taurus
, ueruex, hædus & alia eiuſdem generis animalia, ſiue ex uillaticis
auiarius
coco tradat pullum, gallinam, eapum, num ſine ſecuribus aut cul
tris
animantes ſecari ac diuidi poſſunt?
Vt nihil hic dicam de ahenis, et co
calis
æneis, quia ad coquendas carnes eundem uſum afferant fictilia, quæ
ne
ipſa quidem ſine inſtrumentis à figulo fingi formarique queunt, ut nec
ſine
ferro inſtrumenta ulla ex ligno fieri.
Cum autem homini præterea
uictum
præbeant uenatio, aucupium, piſcatus, nónne uenator ceruum ir­
retitum
uenabulo tranſuerberat?
ſtantem currentémue ſagitta configit?
uel
globulo bombardæ traijcit?
nónne auceps item tetraonem uel phaſi­
anum
ictu ſagittæ conficit?
aut in eius corpus globulum bombardæ im­
mittit
?
Vt taceam tendiculas aliaque inſtrumenta, quibus capitur attagen
& picus, aliæque ſylueſtres uolucres, ne ſingulas intempeſtiue nuncſpeci­
atim
perſequar.
Piſcator denique nónne hamo & uerriculo capit piſces in
mari
, in maritimis uiuarijs, in piſcinis, in fluuijs?
At hamus ferreus eſt, &
è
uerriculo interdum plumbeas aut ferreas maſſas appenſas uidemus, piſ­
ces
autem capti plerique mox cultris & ſecuribus in fruſta ſecantur aut ex­
enterantur
.
Sed de uictu ſatis ſuperque dictum: Nunc dicam de ueſtitu,
qui
fit ex lana, lino, pennis, pilis, pellibus, corio.
Verum oues primo ton­
dentur
, deinde lana pectitur: tum ducuntur fila, poſtea ſtamen ſuſpenditur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index