Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 599 > >|
1in pannuleio, ſub quod ſubit ſubtegmen, idque pectine feritur, ut tandem
ex
filis tantum: uel ex filis & pilis fiat pannus.
Linum uero uulſum primo
pectitur
hamis.
mox mergitur in aquas, rurſusque ſiccatur: tum tuſum ſti­
pario
malleo uel confractum carminatur, deinde extenuatur in fila, poſt­
remo
texitur tela.
Sed artifex panni aut textor num aliquod habet inſtru
mentum
non ferreum?
uel ligneum ſine ferro factum? iam ſarcinatori diſ­
cin
dendus pannus uel tela: num id ſine cultro uel forfice faciet?
num con­
ſuet
ullam ueſtem ſine acu?
ne populus quidem tranſmarinus pennarum
contextu
corporis tegumentum faciet ſine ijsdem inſtrumentis, nec pelli­
ones
ipſis carere poſſunt cuiuſcunque generis animantium ſuant pelles.
Et
ſutor
indiget ſcalpri, quo ſcindat coriu: cultri, quo radat: ſubulæ, qua per­
foret
, ut poſsit conficere calceos.
Sed hæc tegumenta corporum uel texta
uel
ſuta ſunt.
Ædificia uero quæ idem corpus tuentur ab imbribus, uen­
tis
, frigore, calore, non extruuntur ſine ſecuri, ſerra, terebro.
Sed quid plu­
ribus
uerbis opus eſt?
Metallis ex uſu hominum ſublatis, tollitur omnis
ratio
& tuendæ ſuſtentandæque ualetudinis, & tenendi curſum uitæ cul­
tioris
.
Etenim homines fœdiſsimam et miſerrimam uitam degerent inter fe
ras
, ni metalla eſſent, redirent ad glandes atque ſylueſtria poma & pruna:
herbis
& radicibus euulſis ueſcerentur, unguibus foderent ſpeluncas, in
quibus
noctu iacerent, interdiu in ſyluis & campis paſsim more beſtiarum
uagarentur
, quæres quia hominis ratione, preſtantiſsima & optima na­
turæ
dote, prorſus eſt indigna, adeóne quiſquam erit ſtultus aut perti­
nax
, ut metalla ad uictum ueſtitumque neceſſaria eſſe, & ad uitam hominum
tuendam
pertinere, non concedat?
Tum quia metallici plerumque fodiunt
montes
nihil frugum ferentes, & ualles tenebris circumfuſas agris uaſtita
tem
exiguam aut nullam inferunt.
Poſtremò ubi ſyluæ & nemora ſucci­
duntur
, ibi fruticum et arborum radicibus extirpatis frumenta ſerunt, qul
noui
agri tam uberes breui efferunt fruges, ut damna, quæ lignis carius
mendis
faciunt incolæ, relarciant.
Atque metallis, quæ ex uenis conflan­
tur
, alibi innumeræ uolueres, beſtiæ edules, piſces comparari, & ad loca
montoſa
afferri poſſunt.
Abeo ad exempla: Bias Prienenſis capta patria
nihil
de rebus precioſis exportauit ex urbe, ut uir qui habitus eſt ſapiens,
ab
hoſtibus ſibi periculum non metuerit, quanquam hoc de eo dici uere
non
poſsit, quod ſe coniecerit in fugam, non magna mihi res uidetur eſſe,
iacturam
horum etiam bonorum facere, perdita domo, prædijs, patria
ipſa
, qua nihil charius.
Quin ego iudicarem Biantem iſtius generis bona
contempſiſse
, ac pro nihilo putaſſe, ſi anteaquam patria capta eſſet, ea lar­
gitus
eſſet cognatis & amicis, aut diſtribuiſſet in egentiſsimos homines:
nam
idipſum ſine controuerſia feciſſet ſua ſponte, hoc, quod tantopere mi­
ratur
Græcia, ui hoſtium coactus & fractus metu feciſſe uideri poteſt.
So­
crates
uero non ſpreuit aurum, ſed docendi precium noluit ſibi perſolui.

At
Ariſtippus Cyrenenſis ſi comportaſſet ipſe atque ſeruaſſet aurum, quod
iuſsit
ſeruos de ſe abijcere, potuiſſet emereres quæ expetuntur ad uſus ui­
neceſſarias & propter egeſtatem non habuiſſet neceſſe adulari Diony­
ſium
Siciliæ tyrannum, nec unquam ex eo nominatus fuiſſet regius canis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index