Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 599 > >|
Inſanit enim qui pluris facit diuitias, quàm uirtutes. Inſanit etiam qui
eaſdem
reſpuit, ac pro nihilo ducit, cum liceat ipſis bene uti.
Quod autem
idem
Ariſtippus aliàs aurum ab nauigio proiecit in mare, animo magno
& prudenti eam rem egit.
Siquidem cum aduerteret eſſe piratarum ſca­
pham
, in qua uehebatur, timuit de uita ſua, numerauitque aurum, & cum
id
ſponte eieciſſet in mare, tanquam feciſſet inuitus, ingemuit: ſed poſte­
aquam
euaſiſſet ex periculo, dixit: ipſum aurum perijſſe ſatius eſt, quàm
me
perijſſe eius cauſa.
Verum eſto, Philoſophi quidam & Anacreon
Teius
contempſerint aurum & argentum, Anaxagoras etiam Clazome­
nius
fundos, qui oues alerent, deſeruit: & Crates Thebanus cum moleſte
ferret
ſe rei familiaris, aliarumque curas ſuſtinere, & his animum ſuum in
contemplando
diſtrahi, bonis, quæ ualerent octo talenta, relictis, atque
ſumpto
pallio & pera pauper omnem curam, cogitationem, operam ad
philoſophiam
contulit.
Num quod iſti philoſophi hæc ſpreuerint, omnes
alij
pecuariam rem non curarunt?
non coluerunt agros? non habitarunt
domos
?
certe multi contrà cum diuitijs affluerent præclare in ſtudijs ſci­
entiæ
cognitionisque rerum diuinarum & humanarum uerſati ſunt, ut Ari­
ſtoteles
, Cicero, Seneca.
Sed Phocioni non erat integrum, aurum ab Alex­
andro
ad ſe miſſum accipere.
Si enim eo uti uoluiſſet, tam rex quàm ipſe
incurriſſet
in odium offenſionemque populi Athenienſis: qui populus etiam
poſtea
in uirum illum bonum ingratus fuit: nam eum compulit ad hoc, ut
biberet
cicutam.
Quid autem M. Curio, & Fabricio Luſcino minus con­
ueniens
, quàm aurum ab hoſtibus accipere?
qui his machinis ſperabant
eos
poſſe labefactari, aut ſuis ciuibus in odium uenire uolebant, ut ipſis
Romanis
inter ſe diſsidentibus rempub.
funditus euerterent. Sed Lycur
gus
debuerat auro & argento utendi præcepta tradere Spartanis, non res
per
ſe bonas tollere de medio.
Babytacenſes uero quis non uidet homi­
nes
fuiſſe amentes & inuidos?
poterant enim auro mercari ea quibus in­
digebant
: uel ipſum donare finitimis populis, ut eos ſibi donis benefici­
is
que deuincirent.
Poſtremo Scytarchæ ſolo auro argentique uſu damnato,
auaritia
ſe non prorſus abdicarunt, quod auarus etiam ſit aliorum bono­
rum
poſſeſſor, ſi eis non utitur.
Nunc reſpondendum eſt ad conuitia, qui­
bus
res foſsiles iactantur.
Itaque aurum & argentum primò uocant peſtes
hominum, quod poſſeſſoribus interitus & exitij cauſa ſint: hoc autem mo­
do
quæ tandem res quam poſsidemus, peſtis humani generis non dice­
tur
?
an equus? an ueſtis? an denique aliud ſimile? Vectus autem in equo
inſigni
, aut uiator bene ueſtitus cauſa latroni fuerit, ut ab eo occideretur,
num
igitur in equis non uehimur, ſed pedibus iter facimus, quia prædo
cædem
fecit ut raperet equum?
aut num ueſtiti non prodimus? ſed nudi,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index