Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 599 > >|
1Itaque pecunia fretæ gentes multum inter ſe diſtantes longeque ſeiuncta facil­
lime
faciunt mercaturas, quibus uita ciuilis uix carere poteſt.
Deinde ma­
ledicta
quæ dicuntur in ferrum, æs, plumbum, neipſa quidem apud uiros
prudentes
& graues locum habent.
Etenim ut illa metalla tollantur de me­
dio
, homines certè uehementius efferueſcentes iracundia, & effrenato furo
re
incitati, pugnis, calcibus, unguibus, dentibus tanquam feræ certabunt.

Alij
alijs fuſtes impingent, alios lapidibus percutient, alios proſternent, quin
etiam
homo hominem non ſolum ferro interficit, ſed necat ueneno, inedia,
ſiti
: premit faucibus & ſtrangulat, uiuum defodit in terra: immergit in aquas
& ſuffocat, comburit, ſuſpendit, ut faciat omne elementum particeps humanæ
necis
.
Tum denique alius feris obijcitur: alius in mactati pecoris cadauer to
tus
inſuitur, excepto capite, ſicque uermibus dilaniandus relin quitur: alium ui
uarijs
immerſum, totum pariter murenæ diſtrahunt: alius oleo incoquitur:
alius
oliuo inunctus ligatuſque muſcis & crabronibus uexandus proponitur:
alius
uirgis cæſus uel fuſtibus mulctatus neci datur: alius ſaxis facta lapida­
tione
obruitur: alius præcipitatur ex altis locis.
Præterea homo ſine metal
lis
cruciatur non uno modo?
ut cum carnifex cereis ardentibus inguina ip­
ſi
& alas adurit: uel linteum imponit in os, id que per inſpirationem ſenſim & leni
ter
in fauces tractum, repente & uiolenter retrahit: uel manibus poſt tergum
illigatis
, ipſum fune paulatim in ſublime tractum, ſubito deijcit: uel ſimiliter
à
trabe religato ſaxum grandis ponderis è pedibus funiculo appendit: uel de­
nique
eius artus torto diſtrahit.
Itaque ex his intelligimus non metalla eſſe cul
panda
, ſed noſtra uitia, iram dico, crudelitatem, diſcordiam, cupiditatem latè
regnandi, auaritiam, libidinem.
Sed exiſtit hoc loco quæſtio, utrum res foſ­
ſiles
in numero bonorum habere debeamus, an reponere in malorum cœtu.

Vniuerſas
quidem diuitias Peripatetici in bonorum numero duxerunt, &
modo
nominarunt externa, quod neque in animo neque in corpore, ſed extra
ſint
.
Tum autem ut multa alia dixerunt eſſe poſſe bona, quod his bene uelma
uti
ſit in noſtra ſitum poteſtate.
Etenim boni uiri his bene utuntur, eiſque ſunt
utiles
: mali, male, eiſque inutiles ſunt.
Socratis eſt dictum, uinum ad uaſa mu­
tari
, diuitias ad eorum, qui ipſas poſsident mores.
Stoici uero quorum mos
eſt
ut ſubtiliter & argute diſputent, quamuis diuitias ex bonorum choro ſuſtu
lerint
, non tamen numerarunt in malis, ſed in eo genere quod appellatur in­
differens
collocarunt.
Etenim ipſis uirtus eſt una, bonum, uitium tantum
modo
malum, omne reliquum genus indifferens.
Itaque ut ipſi de hac re ſen
tiunt
, nihil intereſt bene ualeat quiſpiam, an grauiter ægrotet: nihil inter­
eſt
formoſus ſit an deformis.
Denique

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index