Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 599 > >|
1habuit: nempe Græcos plus quinquaginta, quos etiam Marcus Varro re­
cenſet
: Latinos plus decem, quos ipſe Columella commemorat: ego ſolum
C
.
Plinium Secundum, quem ſequar, habeam: qui tamen perpaucas ra­
tiones
uenarum effodiendarum, & metallorum conficiendorum exponit:
res
enim metallica tantum abeſt, ut uniuerſa ſit tractata ab aliquo ſcriptore,
ut
ne ij quidem, qui diſperſe ſcripſerunt alius alia de re, ſingulas eius partes
abſoluerint
: quinetiam eorum magna eſt paucitas: ſiquidem ſolus ex Græ­
cis
omnibus Strato Lampſacenus Theophraſti ſucceſſor librum unum De
machinis
metallicis edidit: niſi forte Philonis poetæ metallicus aliquam ar­
tis
particulam ſit complexus: nam Pherecrates in comœdiam, inſcriptione
ſimilem, metallicos ſeruos aut ad metalla damnatos uidetur introduxiſſe: ex
Latinis
autem Plinius, ut iam dixi, tradidit pauculas laborandi rationes: qui
bus
nouos ſcriptores, qualeſcunque ſint, oportet annumerare: nemo enim iu
ſta
reprehenſione poterit carere, qui eos, quorum ſcriptis, etſi paucis, utitur,
debita
laude fraudat.
Noſtra quidem lingua duo libri ſcripti ſunt: alter De
materiæ
metallicæ & metallorum experimento, admodum confuſus, cuius
operis
parens ignoratur: alter De uenis, de quibus etiam Pandulfus Anglus
ſcripſiſſe
fertur: ſed librum Germanicum confecit Calbus Fribergius, non
ignobilis
medicus: uerum uenter eam, quam ſumpſit, partem abſoluit.
Nu­
per
uerò Vannocius Biringuccius Senenſis, homo diſertus, & multarum re­
rum
peritus, uulgari Italorum ſermone tractauit locum De metallis funden
dis
, ſeparandis, agglutinandis.
Rationem autem quarundam uenarum exco­
quendarum
breuiter perſtrinxit: quorundam ſuccorum conficiendorum pla
nius
expoſuit: quibus legendis renouaui memoriam eorum, quos uidi quon­
dam
in Italia confici: reliquas res omnes, de quibus ſcribo, aut prorſus non
attigit
, aut leuiter.
Hoc libro Franciſcus Badoarius, patricius Venetus, uir ſa
ne
prudens & grauis, me donauit: quod tunc ſe facturum recepit, cùm pro­
ximo
ſuperiore anno FERDINANDVM regem, ad quem legatus à Vene­
tis
miſſus erat, ſecutus Mariebergi eſſet: plura ſcriptores de re metallica lite­
ris
mandaſſe non comperio: quapropter, etiamſi Stratonis liber extaret, ex
his
partibus non dimidium artis metallicæ corpus confici poſſet.
Quo aut
minus
multi ſunt qui de re Metallica ſcripſerunt, magis mihi mirum ui­
detur
tot chymiſtas extitiſſe, qui compoſuerint artificium de metallis alijs in
alia
mutandis: multos Hermolaus Barbarus, homo dignitate generis & gra
dus
, ac omni doctrina ornatus, nominatim protulit: ego plures proferam,
ſed
inſignes tantum, delectum enim ſeruabo: itaque xumeutika\ ſcripſit Oſtha
nes
, Hermes, Chanes, Zoſimus Alexandrinus ad ſororem Theoſebiam,
lympiodorus
item Alexandrinus, Agathodæmon, Democritus, non Abde­
rites
ille, ſed alter, neſcio qui: Orus Chryſorichites, Pebichius, Comerius, Io
annes
, Apuleius, Petaſius, Pelagius, Africanus, Theophilus, Syneſius, Ste­
phanus
ad Heracleum Cæſarem, Heliodorus ad Theodoſium, Geberus, Cal
lides
Rachaidibus, Veradianus, Rodianus, Canides, Merlinus, Raimundus
Lulius
, Arnaldus Villonouanus, Auguſtinus Pantheus Venetus: fœminæ
tres
, Cleopatra, uirgo Taphnutia, Maria Iudæa: atque hi chymiſtæ omnes
rationera
ſolutam uſurparunt: præter Ioannem Aurelium Augurellum Ari

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index