Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 599 > >|
1minenſem, qui ſolus uerba uerſu incluſit. Sunt alij multi de hac re libri, ſed
omnes
obſcuri: quod ſcriptores iſti res alienis, non proprijs uocabulis no­
minent
: & quod alij alijs atque alijs uocabulis, à ſe confictis, utantur, cum res
non
mutent.
Iſti magiſtri ſuis diſcipulis uias tradunt, quibus progreſſi uilia
metalla
uarijs modis cocta corrumpant, & quodammodo in primam rerum
materiam
reducant, eaque ratione id, quod in ipſis redundat, auferant: quod
deficit
, compleant: atque precioſa, hoc eſt aurum & argentum, ex eis confici­
ant
, quæ in catillis aut catinis perdurent, hæc facere poſſint necne poſſint,
non
decerno: quia enim tot ſcriptores omni nobis aſſeueratione affirmant
ſe
perueniſſe, quò curſum ſuum dirigebant, eis fides eſſe uidetur adhiben
da
: quia nullos ex hac arte quondam diuites eſſe factos ſcriptum legimus,
nec
nunc fieri uidemus, cùm tot ubiuis gentium fuerint, & ſint chymiſtæ,
mnesque
omnes induſtriæ neruos dies noctesque contendant, ut maximos au
ri
& argenti aceruos conſtruere poſſint, res in dubium uocatur: ſed ut ea fue
rit
ſcriptorum indiligentia, ut nomina magiſtrorum, qui ex hoc opificio ma
gnam
pecuniam conſecuti ſunt, memoriæ non tradiderint, certe diſcipuli de­
creta
eorum uel non cognoſcunt, uel cognita non ſeruant.
Nam ſi ea perci­
perent
, cùm tam multi fuerint, & ſint: oppida iam diu auro & argento reple­
uiſſent
: quorum uanitatem etiam libri declarant, in quibus Platonis & Ari­
ſtotelis
, aliorumque philoſophorum nomina inſcribunt, ut iſtæ glorioſæ in­
ſcriptiones
ſpecie doctrinæ uiris ſimplicibus imponant.
Eſt alterum genus
chymiſtarum
, quod uilium metallorum ſubſtantiam non immutat, ſed ipſa
uel
auri uel argenti colore tingit, & noua forma induit: ut ca uideantur eſſe
quæ
non ſunt: qua forma ignis calore de eis, tanque aliena ueſte detracta in ſu­
am
redeunt ſpeciem: qui, quia decipiunt, non ſolum ſummo in odio ſunt, ſed
eorum
fraus capite plectitur.
Nec minus fraudem capitalem admittit tertium
chymiſtarum
genus: quod auri uel argenti particulam, in aliquo carbone in­
cluſam
, in catinum conijciens fingit ſe additamentis, quæ uim eliciendi ha­
beant
, admiſtis conficere uel aurum ex auripigmento, uel argentum ex plum
bo
candido ſimilibusque.
Verùm de arte chymica, ſi modo ars eſt, aliàs plu­
ra
nunc ad metallicam reuertar: quoniam eam integram nulli ſcriptores lite
ris
mandarunt, ac exteræ nationes & gentes noſtram linguam non intelli­
gunt
, & ſi eam intelligerent, exiguam artis partem ex noſtris iſtis ſcriptori­
bus
poſſent diſcere, hos duodecim libros Dere metallica conſcripſi: quo
rum
PRIMVS habet ea quæ contra hanc artem & metalla atque metallicos, uel
ab
ijſdem dici poſſunt: SECVNDVS metallicum informat, & .n ſermonem,
qui
haberi ſolet de uenis inueniendis, dilabitur.
TERTIVS eſt de uenis &
fibris
, eorumque commiſſuris.
QVARTVS explicat rationem dimetiendi ue­
nas
, atque etiam expromit officia metallica.
QVINTVS foſſionem uenarum
& artem menſoris docet.
SEXTVS deſcribit inſtrumenta & machinas me
tallicas
.
SEPTIMVS eſt de experimento uenarum. OCTAVVS præcipit
de
opificio uenæ urendæ, contundendæ, lauandæ, torrendæ.
NONVS ex­
coquendarum
uenarum rationem exponit.
DECIMVS rei metallicæ ſtudi
oſos
inſtruit ad munus diſcernendi argentum ab auro, atque plumbum ab co­
dem
& argento.
VNDECIMVS tradit uias ſeparandi argentum ab ære.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index