Apian, Petrus, Instrvmentvm Sinvvm, sev primi mobilis

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 97 > >|
Handwritten:  not scanned
[Handwritten]

AMPLISSIMO IN
CHRISTO PATRI et DOMINO,
DOMINO CHRISTOPHORO A STADION, AVGV
guſtæ Vindelicorum Epiſcopo Reuerendiſsimo, Domino
& Mœcenati ſuo Petrus Apianus S. D.

MEMINIMVS adhuc, Ampliſsime Præſul, quanta
fuerint animi promptitudine noſtra, tuæ Celſitudini
ſuſcepta olim in honorem &
ornamentum familiæ Sta
dianæ conſcripta, in quas Primi Mobilis commo
da ſub proſapiæ tuæ inſignibus æduntur.
Eaipſa, lice
at citra iactantiam loqui, quamuis nihil deſiderent
quicquàm ab perfectionem ſui, numeris enim nihil
certius uſque extat, cum tamen altiora eadem ſint, quàm
ita â quouis accipi obuia poſsint, ob computi nimirum onus, quem unum
dum fugitur, neſcio quàm iniqué matheſi conſulitur, adactus ſum idem car-
men, alijs tamen fidibus recinere, ab id ſanè multo magis permotus, cum tan
tus emiſsi ſub nomine tuo, Ampliſs.
Præſul, operis paſsim apud omnesque Ma-
thematicos ſtudioſos cultus &
amor increbeſceret. Quadrantem igitur pri-
oribus adiecimus Primi Mobilis nuncupantes, quem nullus non pri-
mi mobilis uſus in eo depræhendatur, dicto uero citius quidlibet &
intra
calculos, ſola manus opera efficitur.
quem autem Tuæ Amplitudini eun-
dem dedicem, facit operis ſimilitudo, Cum enim antea ſub nomine Celſitu-
dinis Tuæ primum mobile tam fœliciter innotuerit, non potui non &
hanc
lucubrationis noſtræ partem, Tuæ Amplitudini offerre, quae iccirco ſpero
ſub tutela paſſuram ſua ædilibentius, quem &
in hoc creberrime ſeſelegat,
&
antea nobis ſinum ſuum non egre accedentibus obtulerit. neque uero ſatis
fuit nobis hunc laborem Tuæ Reuerentiæ adſcribere tantum, niſi etiam ſin-
gula totius libri pronunciata per diem &
horam, nunquàm ſatis memoran-
Sanctionis, ſiue intronizatiõis, ita uocant, tuæ illuſtraremus, &
hocideo
ita nemo non huius operis lector Celſitudinis tuæ frequenter meminiſſe co-
gatur unà mecum, quem ego perpetua memoria digniſsimum ſemper iudi-
caui.
Atqui fortaſsis audiam opus non eſſe ſatis amplum ſeu folioſum, ſed
adhic Anaxerxis Memoris appellati, meminiſſe tuam Celſitudinem uelim,
qui frigidam caua manu oblatam, non ſegnius hauſit, quàm ſi auro Lesbi-
um fuiſſet porrectum.
Necnon Auguſti & aliorum, quas ſemper uolun
tas uidebatur pluris, quàm actus ipſe.
Voluntatem enim non defuiſſe am-
pliora offerendi, Tua Celſitudo credat, ſed materiam.
neque uero deſpe-
ctui ſit, quia modicum eſt opellum.
Ille enim non minus Homerum geſta
uit in nuce, et ille, qui aureis literis eundem magnifice trãſcribi imperauit, &

minor in exiguo ſæpe extat pondere uirtus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index