Apian, Petrus, Instrvmentvm Sinvvm, sev primi mobilis

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 97 > >|
777[Handwritten note 7]
AMPLISSIMO IN
CHRISTO PATRI AC DOMINO,
DOMINO CHRISTOPHORO A STADION, AVGV
guſtæ Vindelicorum Epiſcopo Reuerendiſsimo, Domino
& Mœcenati ſuo Petrus Apianus S. D.
MEMINIMVS adhuc, Ampliſsime Præſul, quanta
fuerint animi promptitudine noſtra, tuæ Celſitudini
ſuſcepta olim in honorem &
ornamentum familiæ Sta
dianæ conſcripta, in quibus Primi Mobilis commo
da ſub proſapiæ tuæ inſignibus æduntur.
Eaipſa, lice
at citra iactantiam loqui, quamuis nihil deſiderent
quicquàm ad perfectionem ſui, numeris enim nihil
certius uſ extat, cum tamen altiora eadem ſint, quàm
ut â quouis accipi obuia poſsint, ob computi nimirum onus, quod unum
dum fugitur, neſcio quàm iniqué matheſi conſulitur, adactus ſum idem car-
men, alijs tamen fidibus recinere, ad id ſanè multo magis permotus, cum tan
tus emiſsi ſub nomine tuo, Ampliſs.
Præſul, operis paſsim apud omnes Ma-
thematicos ſtudioſos cultus &
amor increbeſceret. Quadrantem igitur pri-
oribus adiecimus Primi Mobilis nuncupantes, eò quod nullus non pri-
mi mobilis uſus in eo depræhendatur, dicto uero citius quidlibet &
intra
calculos, ſola manus opera efficitur.
Quod autem Tuæ Amplitudini eun-
dem dedicem, facit operis ſimilitudo, Cum enim antea ſub nomine Celſitu-
dinis Tuæ primum mobile tam fœliciter innotuerit, non potui non &
hanc
lucubrationis noſtræ partem, Tuæ Amplitudini offerre, quam iccirco ſpero
ſub tutela paſſuram ſua ædilibentius, quod &
in hoc creberrime ſeſelegat,
&
antea nobis ſinum ſuum non egre accedentibus obtulerit. Ne uero ſatis
fuit nobis hunc laborem Tuæ Reuerentiæ adſcribere tantum, niſi etiam ſin-
gula totius libri pronunciata per diem &
horam, nunquàm ſatis memoran-
dæ Sanctionis, ſiue intronizatiõis, ut uocant, tuæ illuſtraremus, &
hocideo
ut nemo non huius operis lector Celſitudinis tuæ frequenter meminiſſe co-
gatur unà mecum, quem ego perpetua memoria digniſsimum ſemper iudi-
caui.
Atqui fortaſsis audiam opus non eſſe ſatis amplum ſeu folioſum, ſed
hic Anaxerxis Memoris appellati, meminiſſe tuam Celſitudinem uelim,
qui frigidam caua manu oblatam, non ſegnius hauſit, quàm ſi auro Lesbi-
um fuiſſet porrectum.
Necnon Auguſti & aliorum, quibus ſemper uolun
tas uidebatur pluris, quàm actus ipſe.
Voluntatem enim non defuiſſe am-
pliora offerendi, Tua Celſitudo credat, ſed materiam.
Ne uero deſpe-
ctui ſit, quia modicum eſt opellum.
Ille enim non minus Homerum geſta
uit in nuce, ac ille, qui aureis literis eundem magnifice trãſcribi imperauit, &

Maior in exiguo ſæpe extat pondere uirtus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index