DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 288 > >|
1quidem non ſolum geometriam (vt Pappus teſta
tur) abſoluit, & perficit; verùm etiam & phiſica­
rum rerum imperium habet: quandoquidem
quodcunq; Fabris, Architectis, Baiulis, Agricolis,
Nautis, & quàm plurimis alijs (repugnantibus na­
turæ legibus) opitulatur; id omne mechanicum
eſt imperium.
quippè quod aduerſus naturam
vel eiuſdem emulata leges exercet; ſumma id
certè admiratione dignum; veriſſimum tamen,
& à quocunque liberaliter admiſſum, qui pri­
us ab Ariſtotele didicerit, omnia mechanica,
tùm problemata, tùm theoremata ad rotundam
machinam reduci, atq; ideo illo niti principio,
non minus ſenſui, quàm rationi noto.
Rotunda ma
china eſt mouentiſſima, & quò maior, eò mouen­
tior.
Verùm huic nobilitati adnexa eſt ſumma re
rum ad vitam pertinentium vtilitas, quæ propte­
rea omnes alias à diuerſis artibus propagatas an­
tecellit; quòd aliæ facultates poſt mundi geneſim
longa temporis intercapedine ſuos explicarunt
vſus; iſta verò & in ipſis mundi primordijs ita fuit
hominibus neceſſaria, vt ea ſublata Sol de mun­
do ſublatus videretur.
nam quacunq; neceſſita­
te Adæ vita degeretur; & quamuis etiam caſis
contectis ſtramine, & anguſtis tugurijs, ac gurgu­
ſtijs cœli defenderet iniurias; ſic & in corporis ve
ſtitu, licet ipſe nihil aliud ſpectaret, niſi vt imbres,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index