DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 288 > >|
1vt niues, vt ventos; vt Solem, vt frigus arceret;
quodcunque tamen id fuit, omne mechanicum
fuit.
neq; tamen huic facultati contingit, quod
ventis ſolet, qui cùm vndè oriuntur, ibi vehe­
mentiſſimi ſint, ad longinqua tamen fracti, de­
bilitatiquè perueniunt: ſed quod magnis flumini­
bus crebriuſ accidit, quæ cùm in ipſo ortu parua
ſint, perpetuò tamen aucta, eò ampliori ferun
tur alueo, quò à fontibus ſuis longius receſſe­
runt.
Nam & temporis progreſſu mechanica fa
cultas ſub iugo æquum arationis laborem di­
ſpenſare, atque aratrum agris circumagere cæ­
pit.
deinceps bigis, & quadrigis docuit comea
tus, merces, onera quælibet vehere, è finibus
noſtriſ ad finitimos populos exportare, & ex il
lis contra importare ad nos.
præterea cùm iam
res non tantùm neceſſitate, verùm etiam orna­
tu, & commoditate metirentur, mechanicæ
fuit ſubtilitatis, quòd nauigia remo impellere­
mus; quòd gubernaculo exiguo in extrema pup
pi collocato ingentes triremium moles inflecte­
remus; quòd vnius ſæpè manu pro multis fabro­
rum manibus modò pondera lapidum, & tra­
bium Fabris, & Architectis ſubleuaremus; mo­
dò tollenonis ſpecie aquas è puteis olitoribus e­
xhauriremus.
hinc etiam è liquidorum prælis vi
na, olea, vnguenta expreſſa, & quicquid liquo­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index