Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16 2
17 3
18 4
19 5
20 6
21 7
22 8
23 9
24 10
25 11
26 12
27 13
28 14
29 15
30 16
31 17
32 18
33 19
34 20
35 21
36 22
37 23
38 24
39 25
40 26
< >
page |< < (2) of 361 > >|
§. 2. Motui fluidorum determinando inſervit præcipue effluxus aquæ
ex
vaſe per foramen valde parvum:
tametſi vero non omnino fugeret Fron-
tinum
alioſque, uti aliqui credunt, velocitatem aquarum ex vaſe vel caſtello
effluentium
creſcere ab aucta altitudine aquæ ſupra effluxus locum, negari
tamen
non poteſt, quin idem Frontinus in computandis aquarum modulis,
ſeu
erogandis aquis turpes &
injuſtos commiſerit errores. Benedictus Caſtel-
lius
primus de nexu velocitates inter &
altitudines cogitare, falſam autem
legem
ſuſpicatus eſt, putans, ambas eandem rationem ſequi.
Poſt hunc de-
@um
Torricellius obſervavit, velocitates creſcere in ſubduplicatâ ratione alti-
tudinum
, quem ſecuti ſunt omnes;
nec dum vero conveniebant de abſoluta
velocitatis
menſura, experimenta tamen inſtituerunt, qua iſtam menſuram
definiri
exiſtimarunt, inter quæ potiſſimum allegari ſolet illud, quod a Gulielmino
ſumtum
, octieſque repetitum fuit, quamvis id ab aliis experimentis ex illo tempore
factis
admodum recedat:
ſolent autem omnia inter ſe differre, quæ ſub diver-
ſis
fiunt circumſtantiis, nec ſemper tutum eſt, uti ſuo loco dicemus plu-
ribus
, ex quantitate aquæ, definito tempore per definitum lumen effluentis, ju-
dicium
ferre de ejuſdem velocitate.
Sic cum ad calculum revocamus expe-
rimentum
Gulielminianum, cujus modo mentionem fecimus, concludendum
eſſet
ex quantitate aquæ, quæ per lumen datum tempore dato effluxit, ve-
locitatem
ejus non majorem fuiſſe illa, quæ debetur quartæ parti altitudinis
ſuperficiei
aqueæ ſupra foramen.
Et alia ſunt eodem Auctore experimenta,
quæ
recenſentur Lib.
2. prop. 1. menſ. aquarum fluent: vi quorum aqua ef-
fluens
velocitate ſua aſcendere poſſit ad duas tertias iſtius altitudinis;
Apud
Mariottum
alioſque extant, quæ pro dimidia altitudine faciunt;
qua non ob-
ſtante
velocitatum ita æſtimatarum diverſitate, mihi perſuadeo, vix a ſe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index