Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16 2
17 3
18 4
19 5
20 6
21 7
22 8
23 9
24 10
25 11
26 12
27 13
28 14
29 15
30 16
31 17
32 18
33 19
34 20
35 21
36 22
37 23
38 24
39 25
40 26
< >
page |< < (3) of 361 > >|
173SECTIO PRIMA. vicem veras velocitates diſcrepaſſe, ratione habita ad altitudines aquæ & ubi-
que
tales proxime fuiſſe, quæ integræ altitudini debeantur:
illa autem, quæ
loco
ultimo fuere citata, quæque pro dimidia altitudine prima fronte viden-
tur
ſtare, numero apud Authores plurima, movebant procul dubio Newto-
num
, Virum meritis ſuis immortalem, ut paulo confidentius loqueretur de
Theoria
, qua aquam per lumen minimum ex vaſe verticaliter ſurſum exili-
entem
ad dimidiam altitudinem aquæ in vaſe ſtagnantis aſcendere poſſe inve-
nerat
, etſi aſſertum iſtud omnibus experimentis, quæ de his altitudinibus im-
mediate
ſumta fuere, contradicat:
Theoriam expoſuit in edit. prima princ.
Math. phil. nat. , eamque petiit ex preſſione, qua aqua præ foramine poſita
moxque
egreſſura ad motum cietur.
Quoniam vero natura rei haud ſemper
permittere
videtur, ut a priori definiatur vis aquam ad effluxum animans, a@-
que
potius de ea vix aliter, quam ex phænomenis motus, id eſt, a poſterio@i,
quod
ſæpe expertus ſum, judicare licet, ſuſpectum eſſe debet ratiocinium@ſti
principio
innixum.
Hinc etiam Vir modo laudatus ſententiam ſuam muta-
vit
in ſecunda Operis ſui editione, rurſuſque aliquantum in tertia, affirmans
aquam
ad totam quidem altitudinem aſcendere, venam autem, quam efformat,
præ
foramine contrahi ſeu gracileſcere, atque ſic utrique phænomeno velo-
citatis
quantitatisque dato tempore effluentis, quæ ſibi contradicere videban-
tur
, ſatisſaciens.
Quamvis autem contractionem iſtam fili aquei veram eſſe
cauſam
, ob quam velocitas a@uæ effluentis non poſſit æſtimari ex quanticate,
negandum
non ſit, puto tamen, Theoriam ipſi non eſſe ſuperinſtruendam,
quia
accidentalis eſt, nec ſibimet ubique conſtans, dum velocitas non variat
niſi
a cauſis alienis veluti attritu, tenacitate aquæ, aliisque ſimilibus.
Sic cum
aqua
non per ſimplex foramen, ſed per tubulum cylindricum effluit, vena
notabiliter
non contrahitur ſalva velocitate, excepto eo, quod propter attri-
tum
ei demitur:
ſi quis autem hoc non obſtante putet, ex preſſione poſſe re-
cte
&
tuto aquarum fluxum deduci, hunc rogarim, ut ad caſus magis com-
poſitos
animum advertat, v.
gr. ad fluxum aquæ, quem mira@lem vocat Ma-
riottus
, ex vaſe, quod diaphragma aliquod foramin@ perforatum in duas ca-
vitates
aqua implendas diſpeſcit, ſic ut aqu@ per duo foramina transfluere co-
gatur
:
de hoc motu loquitur Mari@@@us in tractatu ſuo egregio de motu aqua-
rum
part.
IV. pag. m. 442.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index