Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
21 7
22 8
23 9
24 10
25 11
26 12
27 13
28 14
29 15
30 16
31 17
32 18
33 19
34 20
35 21
36 22
37 23
38 24
39 25
40 26
41 27
42 28
43 29
44 30
45 31
46 32
47 33
48 34
49 35
50 36
< >
page |< < (11) of 361 > >|
2511SECTIO PRIMA.
§. 17. Et hæc quidem ſunt, quæ mihi ex admisſis principiis geometri-
cam
deductionem pati viſa ſunt.
Quoniam vero nihil eſt in Theoria tam
rigoroſe
demonſtratum, quod non in applicatione ad corpora reſtrictionem
aliquam
poſtulet, ideo facile apparet, nec ullam Theoriam de fluidis expectan-
dam
eſſe, quæ omnibus menſuris experientia cognitis plenisſime ſatisfaciat;
cujus rei memores eſſe velim, qui Theoremata noſtra experimentis confirmare
voluerint
.
Ubique invenient quidem aliquem conſenſum, ſed non perfectum,
eumque
modo ſtrictiorem, modo laxiorem, pro rerum circumſtantiis.
Quo-
ties
autem ipſe aliquod experimentum effeci, ante omnia mecum perpendi,
quousque
principia Theoriæ cum caſu propoſito congruerent;
atque ſic me
nunquam
aut rarisſime eventus fefellit.
Non ſolum enim prævidere ſolebam,
in
quam partem futura eſſet differentia, ſi quæ notabilis eſſe debebat, ſed
&
quanta; quod ipſum, ſi recte judico, ſatis manifeſtat, fluida affectare quidem
leges
, quas ipſis præſcriptas eſſe ponimus, obſtacula autem ubique offendere
nunc
majora, nunc minora.
Cæterum experimenta inſtitui non pauca, quo-
rum
ſingula in fine ſectionis, ad quam pertinent, locavi:
præſertim vero ſol-
licitus
fui, in propoſitionibus antea incognitis &
plerisque ſat paradoxis con-
firmandis
.
De experimentorum fide non eſt, quod quis dubitet, cum præ-
cipua
coram Amicis eaque poſt publicatam Theoriam fecerim;
magnam ta-
men
experimentorum, quæ animo concepi, partem, quando per ſingula ire
non
licet, aliis relinquens inſtituendam.
Perlectis noſtris propoſitionibus quisque
ſibi
finget innumera, neque proin opus eſſe judicavi, omnia, qualia ſunt a
me
deſiderata, exponere;
expoſui tamen aliqua.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index