Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29 5
30 6
31 7
32 8
33 9
34 10
35 11
36 12
37 13
38 14
39
40
41
42
43
44
45 18
46 19
47 20
48 21
49 22
50 23
< >
page |< < of 434 > >|
28DEDICATIO. contraque impoſtura & obtrectatio late omnia obtineant; quæ-
nam
fortuna maneret inventum noſtrum, ſimul ac vulgò in-
noteſcere
cœpiſſet, facile equidem prævidi, neque me fefellit
augurium
.
Ecce enim jam primum in patria hac noſtra eo ex-
ceſſit
quorundam tum audacia tum impudentia, ut nihil in-
terdicto
veſtro deterriti, interpolare acceptum à nobis inven-
tum
, ac dein tanquam novum prorſus, noſtroque etiam, ſi
diis
placet, præſtantius jactare auſi ſint.
Atque hæc qui co-
ram
&
ante oculos nobis fieri viderunt, nihilo meliora ab ex-
teris
regionibus imminere crebro admonuerunt.
Nempe alibi
quoque
exorituros, &
in gloriolam hanc noſtram involaturos
homines
inique invidos, qui, forte an &
ſibi ipſis, certe orbi
univerſo
perſuadere conentur, non hæc noſtr atium ingeniis de-
heri
, ſed à ſua ſuorumve alicujus induſtria diu ante profecta
fuiſſe
.
Cujus rei indignitas cum ad gentem omnem noſtram,
eoque
ad vos etiam, Domini Illuſtriſſimi, ſpectare videretur,
qui
nunquam æquo animo tuleritis inventorum longe præcla-
riſſimorum
, typographiæ inquam &
telescopii, laudem à Ba-
tavia
veſtra, plagiariorum fraude, averti;
fateor me non le-
vi
ſtimulo impulſum fuiſſe, ut eidem hujus quoque qualiscun-
que
reperti decus adſererem.
Itaque eam quæ ſola ad hoc pate-
re
viſa eſt, viam ſecutus, rationem omnem &
conſtructionem
novi
automati, autor ipſe, paucis deſcribendam &
in publi-
cum
producendam ſuſcepi;
exiguo ſanè volumine, ſed quod
brevius
etiam fuiſſet niſi obiter ad ea quoque reſpondendum
duxiſſem
quæ à nonnullis objici mihi, ipſumque artificii noſtri
fundamentum
laceſſcre poſſe, proſpiciebam.
Hoc vero quicquid
eſt
operæ, quum melioribus auſpiciis lucem aſpicere non poſſet,
veſtro
Illuſtriſſimo Nomini actutelæ, ea qua decet veneratione,
dicatum
commiſſumque venio, neque tam pagellas haſce paucu-
las
, quam inventum ipſum, ut videtur, non incelebre futurum,
dedico
conſecroque.
Vos pro ſolita benignitate veſtrafavete, ad
publicam
utilitatem, quoquo modo ſtudia ſua referenti, neque
aliud
magis in votis habenti, quam ut majoris momenti in rebus
eadem
poſthac approbare vobis conting at.
Ita Rempublicam ſub
imperio
veſtro incolumem ſervet, beneque fortunet Deus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index