Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 300 > >|
ſima Eſtenſium familia propagata eſt. Bonifacius Tedaldi filius Canuſſij Comes,
Mantuæ, Ferrariæ, Parmæ Marchio, ac Tuſciæ Dux potentiſs.
inter primum Ita-
liæ Principes connumeratus eſt.
Hic ex Beatrice Corradi Imperatoris filia vxore,
Mathildem illam pietate æquè, ac militari gloria inſignem procreauit, quæ magnæ
Italiæ Comitiſſa, appellata eſt;
quæque Chriſtianæ Reipublicæ contra eius hoſtes
immaniſſimos inuicta ſæpius propugnatrix extitit.
Hanc vero magnam Mathil-
dem ex Malaſpinarum ſtirpe exortam eſſe, præter cætera teſtantur adhuc antiquæ
eius imagines, quæ ſpinam Malaſpinarum inſignè manu dextera geſtant.
Porrò
ex his manifeſtum eſt Malaſpinarum ſanguinem Dominiorum, ac Principatuum
fertilem, tum Eſtenſes Principes, tum Canuſſianos Comites propagaſſe, ſed etiam-
num quot Illuſtriſs.
Malaſpinarum Marchiones toti Italiæ honori, a@q; ornamen-
to ſunt?
quàm latè adhuc in Lucenſi Prouincia dominatus exercent? Inter quos,
ſicuti animo, ac virtutibus celſior, ita etiam Ditionem, tuam cæteris altiorem ſor-
titus es, quippe ſumma Apẽnini iuga ſub tua poteſtate habes ac tenes.
quain re per-
belle accidit, vt ditio tua Atlanticæ ditioni ſit adſimilis;
ille enim in editiſſimus
Mauritaniæ montibus imperabat, qui ab eo poſtea Atlantes denominati ſunt;
tu
pariter in editiſſimis Italiæ iugis dominium obtines, vt veluti Arcis Italiæ Præfe-
ctus cælitus deſtinatus fueris.
Quin etiam ſicuti ille ſyderalis ſcientiæ callentiſſi-
mus erat, tu quoque non ſolum Aſtronomicis, verum etiam cæteris omnibus diſci-
plinis egregiè ab ineunte ætate imbutus, totum æuum ad hanc vſq;
viridem ſene-
ctam, Philoſophiæ beneficio fęliciter tranſegiſti.
Verùm de tua, tam in belli, quam
pacis artibus præſtantia, alias in dedicatione noſtri Operis de locis Mathematicis
apud Ariſtotelem, quamuis breuius, quam par erat, nonnulla innuimus.
Vt igitur
Atlantem omnino referre videaris nihil aliud deeſſe videtur, niſi vt mundi Sphæ-
ram tuis humeris, tuo videlicet patrocinio, noſtrum hoc de mundi Sphæra opus ſu-
ftinere, ne graueris;
quod à te dimiſsè, atq; enixè deprecor. quod ſi pro humanitate
tua non denegaueris, hoc noſtra hæc Sphæra tanto nixa, ac ſuffulta Atlante, cæleſti
fiet ipſi Sphęrę non immeritò fortaſſe ęmulabitur.
Incolumen, ac tibi fælicem, Deo
Opt.
Max. longæuitatem tueatur. Vale. Parmæ Idibus Februarij M. DC. XVII.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index