Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 300 > >|

PRÆFATIO.

Prima fuit rerum Aſtronomicarum noua atq; admir anda inuenta: hoc enim eruditißimo Aeuo com-
plures ſyderum cultores, atq;
obſeruatores ſolertiſsimi extiterunt, quorum diligenti opera, magna ſy-
der ali huic ſcientiæ acceſsio facta est.
præterea mirabili illud Teleſcopij recens Opticorum inuentum,
plurima mortalibus, anteactis omnibus ſæculis ignota, cælitus commonstrauit.
vnde eiuſdem etiam ſcien
tiæ magnum factum est incrementum.
Ea propter viſum est tandem præſentibus, ac conſultiſsimis
Aſtronomis (quos in hac re Authores ſequor) nouam quoq;
Sphæram isthæc omnia complectentem cudi
oportere.
inter quos præcipuus, atq; inſtar omniũ ſufficiat hoc loco P. Clauius, qni in vltima ſuæ Spharæ
editione to.
3. ſuorum operum. pag. 75. moriturientẽ imit atus olorem, ſic cecinit: @olo tamen hoc loco, le-
ctorem latere, instrumentũ quoddam in Belgio nuper eſſe repertũ, quo cernuntur plurimæ Stellæ in Fir-
mamento, quæ ſine eo, nullo modo videri poſſunt;
Luna quoq; quando est ſemiplena mirũ in modum fra-
cta, &
a ſper a apparet: præterea eodem instrumento, Venerem recipere lumen à Sole instar Lunæ fit ma-
nifestum, quaſi alter a Lunula corniculata nunc magis, nunc minus cernitur, Saturnus quoq;
habet
duas Stellas ſe minores, ſibiq;
coniũctas. Iupiter habet quatuer Stellas erraticas: vt diligenter, & accu-
ratè Galilæus in Nuntio ſydereo, &
alibi literis mandauit, quæ cum ita ſint, videãt Astronomi quo pacto
orbescælestes conſtituendi ſint, vt hæc phænomena ſaluari poſsint.
Hactenus P. Clauius: quibus veterẽ
Aſtronomiam tot nouitatibus auctã noua indigere reſt aur atione indicat:
quapropter nouã quoq; Sphæ-
ram neceſſario conſcribendam eſſe coram multis ſæpius edixit, quæ cuncta hæc noua compræhenderet, ne
Astronomiæ Tyrones, ac cæteros eius candidatos huc illuc ad varios libellos diſtrahi oporteret.
Ornarires ipſa negat, contenta doceri.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index