Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 300 > >|
9
PRÆFATIO.
PRopoſitum mihi est Tractatum de Sphæra conſcribere, quẽ aptius forte Coſmographiam
dixerim:
in ea enim non ſolum illos decem or dinarios circulos, vt moris est explicabo:
verum etiam de omnibus Mundi partibus, Elementis videlicet, Cælis atq: Syderibus,
ea omnia, &
quidem abstruſiora, ſcituque iucundiora, ac dignior a pertractabo quæ ſo-
lent à peritioris Aſtronomis in penitiori Aſtronomia, multaingenij ſubtilitate demon-
ſtrari.
ea ſunt partium hanc Mundi Fabricam componentium, or do, magnitudines, com-
menſurationes, figuræ, motus, illuminationes;
ex quibus Mundanæ huius Architesturæ conſtructio, quæ
nihil præſt antior in hac rerum vniuerſitate ſciri poteſt, mir abiliter elucet:
Quæ quidem omnia non ſolũ
nuda in medium proferam, verum quantumuis abſtruſa, Mathematicis demonſtrationihus, &
verò fa-
cillimis comprobabo;
in quibus demonstrãdis conſulto abſtincbo ab illis impeditis rationibus, quibus pla-
norum out ſphæricorum triangulorum doctrina, atq;
adeò ſinuum tangẽtium, ſecantium, tædioſis intri-
catiſq;
calculationibus, neceſſariaest. verum vtar methodo adeo facili, & clara, vt allatæ à nobis argu-
mentationes à quibuſuis, penè etiã ageometretis, intelligi queant.
Ea propter vereor @e mihi Astronomiæ
peritiores iure ſuccenſeant, quòd eorum abdita, atq;
admir anda quæque quodammodo prosiituerim, ac
in vulgus duxerim propalanda.
Ad hanc porrò ſcriptionem iucundam hiſce rationibus adductus ſum.
Prima fuit rerum Aſtronomicarum noua atq; admir anda inuenta: hoc enim eruditißimo Aeuo com-
plures ſyderum cultores, atq;
obſeruatores ſolertiſsimi extiterunt, quorum diligenti opera, magna ſy-
der ali huic ſcientiæ acceſsio facta est.
præterea mirabili illud Teleſcopij recens Opticorum inuentum,
plurima mortalibus, anteactis omnibus ſæculis ignota, cælitus commonstrauit.
vnde eiuſdem etiam ſcien
tiæ magnum factum est incrementum.
Ea propter viſum est tandem præſentibus, ac conſultiſsimis
Aſtronomis (quos in hac re Authores ſequor) nouam quoq;
Sphæram isthæc omnia complectentem cudi
oportere.
inter quos præcipuus, atq; inſtar omniũ ſufficiat hoc loco P. Clauius, qni in vltima ſuæ Spharæ
editione to.
3. ſuorum operum. pag. 75. moriturientẽ imit atus olorem, ſic cecinit: @olo tamen hoc loco, le-
ctorem latere, instrumentũ quoddam in Belgio nuper eſſe repertũ, quo cernuntur plurimæ Stellæ in Fir-
mamento, quæ ſine eo, nullo modo videri poſſunt;
Luna quoq; quando est ſemiplena mirũ in modum fra-
cta, &
a ſper a apparet: præterea eodem instrumento, Venerem recipere lumen à Sole instar Lunæ fit ma-
nifestum, nã quaſi alter a Lunula corniculata nunc magis, nunc minus cernitur, Saturnus quoq;
habet
duas Stellas ſe minores, ſibiq;
coniũctas. Iupiter habet quatuer Stellas erraticas: vt diligenter, & accu-
ratè Galilæus in Nuntio ſydereo, &
alibi literis mandauit, quæ cum ita ſint, videãt Astronomi quo pacto
orbescælestes conſtituendi ſint, vt hæc phænomena ſaluari poſsint.
Hactenus P. Clauius: quibus veterẽ
Aſtronomiam tot nouitatibus auctã noua indigere reſt aur atione indicat:
quapropter nouã quoq; Sphæ-
ram neceſſario conſcribendam eſſe coram multis ſæpius edixit, quæ cuncta hæc noua compræhenderet, ne
Astronomiæ Tyrones, ac cæteros eius candidatos huc illuc ad varios libellos diſtrahi oporteret.
Secunda mihi cauſa fuit Auditorum meorum neceſsitas, ij enim ſingulis annis mecum conquereban-
tur nullam extare Sphæram, quæ certa, claræ, ac demonſtratiua methodo ſyderalis ſcientiæ Iſagogem
traderet.
vt igitur eorum commodo conſulerem prouinciam hanc non detrectaui.
Tertia tandem, vt plurium alioquin Doctorum virorum iuſto deſiderio, ac precibus morem gererẽ, qu@
præſtantiſsimè ſyderum doctrinæ percupidi, obſcuritate tamen Astronomicorum librorum abſterriti,
plurimo labore irrito, votis ſuis adeo iuſtis defraudabantur.
Hiſcè igitur præcipuè de cauſis, tractatio-
nem hanc amplexus ſum, qua faciles, perſpicuæq;
adeò demonſtrationes exhibentur, vt inde Lectores
ſcientificè res Aſtronomicas omnium pulcherrimas, ac iucundiſsimas, magna del@ctatione haurire poſ-
ſint, atq;
præstantiſsimam hanc philoſophiam adipiſci.
Cæterum prolegomena illa, quæ de inuentoribus deque Astronomiæ partibus præmitti ſolent: partim
ex noſtra clarorum Mathematicorum Chronologia, quam vna cum locis Ariſtotelis Mathematicis edidi-
mus;
partim ex Apparatu ad Mathematicas addiſcendas, quẽ huic operi ſubnectemus, ſuppleri poterunt.
Quæ vero de ipſius præſtantia iucunàitate, atq; vtilitate, pręponi in more est, cùm apud omnes, authores
omnibus ſint ob@ia, viſum eſt ſuperuacaneum ea nũc iterum repetere;
hoc tamen vnico Plato@e ex ſepti-
mo de Repub.
loco contentierimus. Oculus, nimirum, animæ, qui ab alijs ſtudijs obcæcatur, defodi-
@urq́;
à Mathematicis ſolis recreatur, ac reuiuiſcit. quapropter huc conſonat illud C. Manlij carmen;
Ornarires ipſa negat, contenta doceri.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index