Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16 (2)
17
17 (3)
18
18 (4)
19
19 (5)
20
20 (6)
< >
page |< < (5) of 795 > >|
195PRÆFATIO. ri ac demonſtrari phænomena, quæ Magnetes & Ferrum quotidie con-
ſpicienda
præbent?
Quod ſi enim ſenſus conſulant, neque Viſu, neque
Tactu
, neque reſiſtentia, neque pondere Fluidum obſervatur magneti-
cum
;
adeoque cum id advocatur ad effectus explicandos, non niſi ex
mera
hypotheſi aſſumitur, nequaquam demonſtratur;
quonam igitur
fundamento
ſevero rerum indagatori ejusmodi dari Fluidum perſuaderi
poterit
?
Quod ſi deinde maximos in arte viros conſulamus, qui noſtra
ætate
quamplurimum operæ in explicandis Geometrice effectibus mag-
neticis
poſuerunt, fluido tamen ad id uſi, hos vehementer ſuum torſiſſe
animum
inani opera &
fruſtraneo labore, deprehendimus, atque adver-
ſus
Hydroſtraticas leges inceſſiſſe, neque tamen adhuc ſibi ipſis ſa-
tisfeciſſe
;
teſtimonium Præſtantiſſimi Whiſtoni pro omnibus ſufficiat,
qui
non dubitavit profiteri palam, ſe nullo modo Mechanice explica-
re
poſſe phænomena magnetica, neque meditando invenire ſe po-
tuiſſe
ejusmodi motum Fluidi ſubtilis, quod vim Attractricem in
proportione
illa, quæ inter Magnetes a ſe ſejunctos obtinet, operaretur:
arbitror autem nec dari Fluidum magneticum, niſi in animo illud
fingentis
, multo minus ex eo demonſtrari poſſe phænomena, quæ in-
ferius
afferam:
Agit Magnes in Magnetem, aut in Ferrum, vi attra-
ctrice
, quæ quomodo comparata ſit in iis corporibus, non intelligi-
tur
, uti nec ejus cauſa, unde hic ſi ullibi, recte convenit dictum
Ciceronis
, facilius quid non ſit, quam quid ſit, de hujusmodi rebus
poſſe
confirmari.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index